Latin · ~7 min
Lines 1.86-1.108
Justinian, Liber XIX 1.86-108
Not analysed yet
Dig. 19. 1. 9
Pomponius 20 ad sab.
Si is, qui lapides ex fundo emerit, tollere eos nolit, ex vendito agi cum eo potest, ut eos tollat.
Dig. 19. 1. 10
Ulpianus 46 ad sab.
Non est novum, ut duae obligationes in eiusdem persona de eadem re concurrant: cum enim is qui venditorem obligatum habebat ei qui eundem venditorem obligatum habebat heres exstiterit, constat duas esse actiones in eiusdem persona concurrentes, propriam et hereditariam, et debere heredem institutum, si velit separatim duarum actionum commodo uti, ante aditam hereditatem proprium venditorem convenire, deinde adita hereditate hereditarium: quod si prius adierit hereditatem, unam quidem actionem movere potest, sed ita, ut per eam utriusque contractus sentiat commodum. ex contrario quoque si venditor venditori heres exstiterit, palam est duas evictiones eum praestare debere.
Dig. 19. 1. 11pr.
Ulpianus 32 ad ed.
Ex empto actione is qui emit utitur.
Dig. 19. 1. 11. 1
Ulpianus 32 ad ed.
Et in primis sciendum est in hoc iudicio id demum deduci, quod praestari convenit: cum enim sit bonae fidei iudicium, nihil magis bonae fidei congruit quam id praestari, quod inter contrahentes actum est. quod si nihil convenit, tunc ea praestabuntur, quae naturaliter insunt huius iudicii potestate.
Dig. 19. 1. 11. 2
Ulpianus 32 ad ed.
Et in primis ipsam rem praestare venditorem oportet, id est tradere: quae res, si quidem dominus fuit venditor, facit et emptorem dominum, si non fuit, tantum evictionis nomine venditorem obligat, si modo pretium est numeratum aut eo nomine satisfactum. emptor autem nummos venditoris facere cogitur.
Dig. 19. 1. 11. 3
Ulpianus 32 ad ed.
Redhibitionem quoque contineri empti iudicio et labeo et sabinus putant et nos probamus.
Dig. 19. 1. 11. 4
Ulpianus 32 ad ed.
Animalium quoque venditor cavere debet ea sana praestari, et qui iumenta vendidit solet ita promittere "esse bibere, ut oportet".
Dig. 19. 1. 11. 5
Ulpianus 32 ad ed.