Latin · ~10 min
Lines 1.298-1.315
Justinian, Liber XLI 1.298-315
Not analysed yet
Dig. 41. 1. 37. 2
Iulianus 44 Dig.
Sed ut sequens quaestio locum habeat, constituamus socium ita servo communi pecuniam donasse, ut proprietatem suam manere vellet. si ex hac pecunia servus fundum comparaverit, erit is fundus communis sociorum pro portione dominii: nam et si furtivis nummis servus communis fundum comparaverit, sociorum erit pro portione dominii. neque enim ut fructuarius servus ex re fructuarii non adquirit proprietario, ita et communis servus ex re alterius domini non adquirit alteri domino. sed quemadmodum in his, quae aliunde adquiruntur, diversa condicio est fructuarii et servi communis, veluti cum alter fructuario non adquirat, alter dominis adquirat: ita quod ex re quidem fructuarii adquisitum fuerit, ad eum solum pertinebit, quod ex re alterius domini servus communis adquisierit, ad utrumque dominum pertinebit.
Dig. 41. 1. 37. 3
Iulianus 44 Dig.
Sicut servus communis stipulando nominatim alteri ex dominis, ita per traditionem accipiendo soli ei adquirit.
Dig. 41. 1. 37. 4
Iulianus 44 Dig.
Quod unius servus per traditionem accipiendo se accipere dixerit domino et titio, partem domino adquiret, in parte nihil agit.
Dig. 41. 1. 37. 5
Iulianus 44 Dig.
Fructuarius servus si dixerit se domino proprietatis per traditionem accipere, ex re fructuarii totum domino adquiret: nam et sic stipulando ex re fructuarii domino proprietatis adquireret.
Dig. 41. 1. 37. 6
Iulianus 44 Dig.
Si, cum mihi donare velles, iusserim te servo communi meo et titii rem tradere isque hac mente acciperet, ut rem titii faceret, nihil agetur: nam et si procuratori meo rem tradideris, ut meam faceres, is hac mente acceperit, ut suam faceret, nihil agetur. quod si servus communis hac mente acceperit, ut duorum dominorum faceret, in parte alterius domini nihil agetur.
Dig. 41. 1. 38
Alfenus 4 Dig. a paulo epit.
Attius fundum habebat secundum viam publicam: ultra viam flumen erat et ager lucii titii: fluit flumen paulatim primum omnium agrum, qui inter viam et flumen esset, ambedit et viam sustulit, postea rursus minutatim recessit et alluvione in antiquum locum rediit. respondit, cum flumen agrum et viam publicam sustulisset, eum agrum eius factum esse, qui trans flumen fundum habuisset: postea cum paulatim retro redisset, ademisse ei, cuius factus esset, et addidisse ei, cuius trans viam esset, quoniam eius fundus proximus flumini esset. id autem, quod publicum fuisset, nemini accessisset. nec tamen impedimento viam esse ait, quo minus ager, qui trans viam alluvione relictus est, attii fieret: nam ipsa quoque via fundi esset.