Latin · ~8 min
Lines 1.316-1.336
Justinian, Liber XLI 1.316-336
Not analysed yet
Dig. 41. 1. 39
Iulianus 3 ex minic.
Etiam furtivus servus bonae fidei emptori adquirit, quod ex re eius stipulatur aut per traditionem accipit.
Dig. 41. 1. 40
Africanus 7 quaest.
Quaesitum est, si is, cui liber homo bona fide serviret, decesserit eique is heres extiterit, qui liberum eum esse sciat, an aliquid per eum adquirat. non esse ait, ut hic bona fide possessor videatur, quando sciens liberum possidere coeperit, quia et si fundum suum quis legaverit, heres, qui eum legatum esse sciat, procul dubio fructus ex eo suos non faciet: et multo magis si testator eum alienum bona fide emptum possedit. et circa servorum igitur operam ac ministerium eandem rationem sequendam, ut, sive proprii sive alieni vel legati vel manumissi testamento fuerint, nihil per eos heredibus, qui modo eorum id non ignorarent, adquiratur. etenim simul haec fere cedere, ut, quo casu fructus praediorum consumptos suos faciat bona fide possessor, eodem per servum ex opera et ex re ipsius ei adquiratur.
Dig. 41. 1. 41
Ulpianus 9 ad ed.
Statuas in civitate positas civium non esse, idque trebatius et pegasus: dare tamen operam praetorem oportere, ut, quod ea mente in publico positum est, ne liceret privato auferre nec ei qui posuerit. tuendi ergo cives erunt et adversus petentem exceptione et actione adversus possidentem iuvandi.
Dig. 41. 1. 42
Paulus 11 ad ed.
Substitutio, quae nondum competit, extra bona nostra est.
Dig. 41. 1. 43pr.
Gaius 7 ad ed. provinc.
Servus, qui bona fide possidetur, id quod ex re alterius est possessori non adquirit.
Dig. 41. 1. 43. 1
Gaius 7 ad ed. provinc.
Incorporales res traditionem et usucapionem non recipere manifestum est.
Dig. 41. 1. 43. 2
Gaius 7 ad ed. provinc.
Cum servus, in quo alterius usus fructus est, hominem emit et ei traditus sit, antequam pretium solvat, in pendenti est, cui proprietatem adquisierit: et cum ex peculio, quod ad fructuarium pertinet, solverit, intellegitur fructuarii homo fuisse: cum vero ex eo peculio, quod proprietarium sequitur, solverit, proprietarii ex post facto fuisse videtur.