Latin · ~9 min
Lines 1.1-1.31
Justinian, Liber XLII 1.1-31
Not analysed yet
LIBER DUO-ET-QUADRAGESIMUS
Dig. 42. 1. 0. De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.
Dig. 42. 2. 0. De confessis.
Dig. 42. 3. 0. De cessione bonorum.
Dig. 42. 4. 0. Quibus ex causis in possessionem eatur.
Dig. 42. 5. 0. De rebus auctoritate iudicis possidendis seu vendundis.
Dig. 42. 6. 0. De separationibus.
Dig. 42. 7. 0. De curatore bonis dando.
Dig. 42. 8. 0. Quae in fraudem creditorum facta sunt ut restituantur.
Dig. 42. 1. 0. De re iudicata et de effectu sententiarum et de interlocutionibus.
Dig. 42. 1. 1
Modestinus 7 pand.
Res iudicata dicitur, quae finem controversiarum pronuntiatione iudicis accipit: quod vel condemnatione vel absolutione contingit.
Dig. 42. 1. 2
Ulpianus 6 ad ed.
Qui pro tribunali cognoscit, non semper tempus iudicati servat, sed nonnumquam artat, nonnumquam prorogat pro causae qualitate et quantitate vel personarum obsequio vel contumacia. sed perraro intra statutum tempus sententiae exsequentur, veluti si alimenta constituantur vel minori viginti quinque annis subvenitur.
Dig. 42. 1. 3
Paulus 17 ad ed.
Qui damnare potest, is absolvendi quoque potestatem habet.
Dig. 42. 1. 4pr.
Ulpianus 58 ad ed.
Si se non optulit procurator, iudicati actio in eum denegabitur et in dominum dabitur: si se optulit, in ipsum dabitur. optulisse autem se liti videtur non is, qui in rem suam procurator datus sit: nam hic alia ratione recusare iudicati actionem non potest, quia hic non in alienam, sed in suam rem procurator factus est.
Dig. 42. 1. 4. 1
Ulpianus 58 ad ed.
Tutor quoque vel curator in ea condicione sunt, ut non debeant videri se liti optulisse, idcircoque debet denegari in eos iudicati actio.
Dig. 42. 1. 4. 2
Ulpianus 58 ad ed.
Actor municipum potest rem iudicatam recusare: in municipes enim iudicati actio dabitur.
Dig. 42. 1. 4. 3
Ulpianus 58 ad ed.
Ait praetor: "condemnatus ut pecuniam solvat". a iudicato ergo hoc exigitur, ut pecuniam solvat. quid ergo, si solvere quidem paratus non sit, satisfacere autem paratus sit, quid dicimus? et ait labeo debuisse hoc quoque adici "neque eo nomine satisfaciat": fieri enim posse, ut idoneum expromissorem habeat. sed ratio pecuniae exigendae haec fuit, quod noluerit praetor obligationes ex obligationibus fieri: idcirco ait "ut pecunia solvatur". ex magna tamen et idoneo causa accedendum erit ad labeonis sententiam.