Latin · ~7 min
Lines 1.32-1.51
Justinian, Liber XLII 1.32-51
Not analysed yet
Dig. 42. 1. 4. 4
Ulpianus 58 ad ed.
Si ex conventione litigantium cautum sit post rem iudicatam ei, cui quis condemnatus est, eveniet, ut hic et retendatur, si modo novatio intercessit: ceterum si non novandi causa id factum est, manebit ordo exsecutionis. sed et si pignora accepta sint vel fideiussores in rem iudicatam, consequens erit dicere non cessare exsecutionem, quippe cum accesserit aliquid rei iudicatae, non sit a re iudicata recessum. idem observandum est in eo, cuius procurator condemnatus est.
Dig. 42. 1. 4. 5
Ulpianus 58 ad ed.
Si quis condemnatus sit, ut intra certos dies solvat, unde ei tempus iudicati actionis computamus, utrum ex quo sententia prolata est an vero ex eo, ex quo dies statutus praeteriit? sed si quidem minorem diem statuerit iudex tempore legitimo, repletur ex lege, quod sententiae iudicis deest: sin autem ampliorem numerum dierum sua definitione iudex amplexus est, computabitur reo et legitimum tempus et quod supra id iudex praestitit.
Dig. 42. 1. 4. 6
Ulpianus 58 ad ed.
Condemnatum accipere debemus eum, qui rite condemnatus est, ut sententia valeat: ceterum si aliqua ratione sententia nullius momenti sit, dicendum est condemnationis verbum non tenere.
Dig. 42. 1. 4. 7
Ulpianus 58 ad ed.
Solvisse accipere debemus non tantum eum, qui solvit, verum omnem omnino, qui ea obligatione liberatus est, quae ex causa iudicati descendit.
Dig. 42. 1. 4. 8
Ulpianus 58 ad ed.
Celsus scribit, si noxali condemnatus eum servum, in quo usus fructus alienus est, noxae dedisti, posse tecum adhuc agi iudicati: sed si usus fructus interierit, liberari ait.
Dig. 42. 1. 5pr.
Ulpianus 59 ad ed.
Ait praetor: "cuius de ea re iurisdictio est". melius scripsisset: "cuius de ea re notio est": etenim notionis nomen etiam ad eos pertineret, qui iurisdictionem non habent, sed habent de quavis alia causa notionem.
Dig. 42. 1. 5. 1
Ulpianus 59 ad ed.