Latin · ~7 min
Lines 1.80-1.100
Justinian, Liber XLII 1.80-100
Not analysed yet
Dig. 42. 1. 12
Marcellus 4 Dig.
In depositi vel commodati iudicio, quamquam dolo adversarii res absit, condemnato succurri solet, ut ei actionibus suis dominus cedat.
Dig. 42. 1. 13pr.
Celsus 6 Dig.
Si quis ab alio decem, ab alio satisdari stipulatus est, aestimandum erit, quantum stipulatoris intersit satisdari, idque aut tantundem erit aut minus aut interdum etiam nihil: neque enim vani timoris ulla aestimatio est. verum sorte soluta nullum iam pretium aestimationis est, aut quantum ex sorte fuerit solutum, tantundem ex aestimatione decedet.
Dig. 42. 1. 13. 1
Celsus 6 Dig.
Si quis promiserit prohibere se, ut aliquid damnum stipulator patiatur, et faciat ne quod ex ea re damnum ita habeatur, facit quod promisit: si minus, quia non facit quod promisit, in pecuniam numeratam condemnatur, sicut evenit in omnibus faciendi obligationibus.
Dig. 42. 1. 14
Celsus 25 Dig.
Quod iussit vetuitve praetor, contrario imperio tollere et remittere licet: de sententiis contra.
Dig. 42. 1. 15pr.
Ulpianus 3 de off. cons.
A divo pio rescriptum est magistratibus populi romani, ut iudicum a se datorum vel arbitrorum sententiam exsequantur hi qui eos dederunt.
Dig. 42. 1. 15. 1
Ulpianus 3 de off. cons.
Sententiam romae dictam etiam in provinciis posse praesides, si hoc iussi fuerint, ad finem persequi imperator noster cum patre rescripsit.
Dig. 42. 1. 15. 2
Ulpianus 3 de off. cons.
In venditione itaque pignorum captorum facienda ^faciendo^ primo quidem res mobiles et animales pignori capi iubent, mox distrahi: quarum pretium si suffecerit, bene est, si non suffecerit, etiam soli pignora capi iubent et distrahi. quod si nulla moventia sint, a pignoribus soli initium faciunt: sic denique interloqui solent, si moventia non sint, ut soli quoque capiantur: nam a pignoribus soli initium faciendum non est. quod si nec quae soli sunt sufficiant vel nulla sint soli pignora, tunc pervenietur etiam ad iura. exsequuntur itaque rem iudicatam praesides isto modo.