Latin · ~9 min
Lines 1.254-1.278
Justinian, Liber XLV 1.254-278
Not analysed yet
Si stipuler alii, cum mea interesset, videamus, an stipulatio committetur. et ait Marcellus stipulationem valere in specie huiusmodi. is, qui pupilli tutelam administrare coeperat, cessit administratione contutori suo et stipulatus est rem pupilli salvam fore. ait Marcellus posse defendi stipulationem valere: interest enim stipulatoris fieri quod stipulatus est, cum obligatus futurus esset pupillo, si aliter res cesserit.
Dig. 45. 1. 38. 21
Ulpianus 49 ad sab.
Si quis insulam faciendam promiserit aut conduxerit, deinde ab aliquo insulam stipulatori fieri stipulatus sit: aut si quis, cum promisisset titio fundum maevium daturum aut, si is non dedisset, poenam se daturum, stipulatus a maevio fuerit fundum titio datu iri: item si quis id locaverit faciendum quod ipse conduxerit: constat habere eum utilem ex locato actionem.
Dig. 45. 1. 38. 22
Ulpianus 49 ad sab.
Si quis ergo stipulatus fuerit, cum sua interesset ei dari, in ea erit causa, ut valeat stipulatio.
Dig. 45. 1. 38. 23
Ulpianus 49 ad sab.
Unde et si procuratori meo dari stipulatus sum, stipulatio vires habebit: et si creditori meo, quia interest mea, ne vel poena committatur vel praedia distrahantur, quae pignori data erant.
Dig. 45. 1. 38. 24
Ulpianus 49 ad sab.
Si quis ita stipulatus fuerit: "illum sistas ?" ,nulla causa est, cur non obligatio constat.
Dig. 45. 1. 38. 25
Ulpianus 49 ad sab.
Aedem sacram vel locum religiosum aedificari stipulari possumus: alioquin nec ex locato agere possumus.
Dig. 45. 1. 39
Paulus 12 ad sab.
Dominus servo stipulando sibi adquirit: sed et pater filio, secundum quod leges permittunt.
Dig. 45. 1. 40
Pomponius 27 ad sab.
Si filius meus servo meo stipuletur, adquiritur mihi.
Dig. 45. 1. 41pr.
Ulpianus 50 ad sab.
Eum, qui "kalendis ianuariis" stipulatur, si adiciat "primis" vel "proximis", nullam habere dubitationem palam est: sed et si dicat "secundis" vel "tertiis" vel quibus aliis, aeque dirimit quaestionem. si autem non addat quibus ianuariis, facti quaestionem inducere, quid forte senserit, hoc est quid inter eos acti sit (utique enim hoc sequimur quod actum est), easque adsumemus. si autem non appareat, dicendum est quod sabinus, primas kalendas ianuarias spectandas. plane si ipsa die kalendarum quis stipulationem interponat, quid sequemur? et puto actum videri de sequentibus kalendis.