Latin · ~8 min
Lines 1.279-1.305
Justinian, Liber XLV 1.279-305
Not analysed yet
Dig. 45. 1. 41. 1
Ulpianus 50 ad sab.
Quotiens autem in obligationibus dies non ponitur, praesenti die pecunia debetur, nisi si locus adiectus spatium temporis inducat, quo illo possit perveniri. verum dies adiectus efficit, ne praesenti die pecunia debeatur: ex quo apparet diei adiectionem pro reo esse, non pro stipulatore.
Dig. 45. 1. 41. 2
Ulpianus 50 ad sab.
Idem in idibus etiam et nonis probandum est et generaliter in omnibus diebus.
Dig. 45. 1. 42
Pomponius 27 ad sab.
Qui "hoc anno" aut "hoc mense" dari stipulatus sit, nisi omnibus partibus praeteritis anni vel mensis non recte petet.
Dig. 45. 1. 43
Ulpianus 50 ad sab.
Si quis arbitratu puta lucii titii restitui sibi stipulatus est, deinde ipse stipulator moram fecerit, quo minus arbitretur titius: promissor quasi moram fecerit, non tenetur. quid ergo si ipse, qui arbitrari debuit, moram fecerit? magis probandum est a persona non esse recedendum eius, cuius arbitrium insertum est.
Dig. 45. 1. 44
Paulus 12 ad sab.
Et ideo, si omnino non arbitretur, nihil valet stipulatio, adeo ut, etsi poena adiecta sit, ne ipsa quidem committatur.
Dig. 45. 1. 45pr.
Ulpianus 50 ad sab.
Quodcumque stipulatur is, qui in alterius potestate est, pro eo habetur, ac si ipse esset stipulatus.
Dig. 45. 1. 45. 1
Ulpianus 50 ad sab.
Sicuti cum morietur quis stipulari potest, ita etiam hi, qui subiecti sunt alienae potestati, cum morientur stipulari possunt.
Dig. 45. 1. 45. 2
Ulpianus 50 ad sab.
Si ita quis stipulatus sit: "post mortem meam filiae meae dari?" vel ita: "post mortem filiae meae mihi dari?" ,utiliter erit stipulatus: sed primo casu filiae utilis actio competit, licet heres ei non existat.
Dig. 45. 1. 45. 3
Ulpianus 50 ad sab.
Non solum ita stipulari possumus: "cum morieris", sed etiam: "si morieris": nam sicuti inter haec nihil interest "cum veneris" aut "si veneris", ita nec ibi interest "si morieris" et "cum morieris".