Latin · ~8 min
Lines 1.1068-1.1082
Justinian, Liber XXIX 1.1068-1082
Not analysed yet
Dig. 29. 4. 21
Iulianus 27 Dig.
Si filius meus a matre sua heres scriptus fuerit et ego testamenti causa omissa bonorum possessionem eiusdem filii nomine petiero, actio legatorum in me dari debebit non secus ac si ipse heres scriptus omissa causa testamenti bonorum possessionem ab intestato accepissem.
Dig. 29. 4. 22pr.
Iulianus 31 Dig.
Si in testamento ita scriptum fuerit: "titius heres esto: si titius heres erit, maevius heres esto" et titius omissa causa testamenti hereditatem legitimam possederit, maevio adversus eum petitio hereditatis dari non debet pro parte, quam habiturus esset, si testamenti causa omissa non fuisset. cum enim omisso testamento hereditas possidetur, legatorum quidem et libertatium ratio habenda est, quia aliter quam ab herede dari non potuerunt: hereditatis vero quae ita data est rationem habere praetor non debet: sua enim culpa testator sub hac condicione hereditatis partem dedit, quam potuit pure dare.
Dig. 29. 4. 22. 1
Iulianus 31 Dig.
Quare et si ita scriptum fuisset: "titius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, stichus liber heresque esto" et titius omisso testamento hereditatem possideat, libertatem praetor stichi tueri non debet nec hereditatis petitionem ei dare.
Dig. 29. 4. 22. 2
Iulianus 31 Dig.
Si quis hoc modo testamentum scripserit: "titius heres esto: si titius heres non erit, maevius heres esto: quisquis mihi ex supra scriptis heres erit, maevio, si mihi heres non erit, centum dato", deinde titius omisso testamento legitimam hereditatem possideat, an maevio, cuius in potestate fuit, ut ex substitutione adeundo totam hereditatem haberet, legatorum actio dari debeat, quaeritur. et placet dari, quia nihil prohibet maevium iustam causam habuisse, propter quam nollet negotiis hereditariis implicari.
Dig. 29. 4. 23
Ulpianus 46 ad ed.
Si filius qui mansit in patris potestate, item filia heredes instituti praeterito fratre emancipato, qui contra tabulas accipere possessionem potuit, ut intestati patris possessionem acceperint, legata omnibus praestabunt nec filia dotem suam fratri conferet, cum ut scripta videatur hereditatem habere.