Latin · ~8 min
Lines 1.1083-1.1106
Justinian, Liber XXIX 1.1083-1106
Not analysed yet
Dig. 29. 4. 24pr.
Paulus 60 ad ed.
Si dolo tutoris omiserit pupillus causam testamenti et legitimam hereditatem possideat, danda est legatorum actio in pupillum, sed eatenus, quatenus hereditas ei adquisita est. quid enim, si cum alio possideat hereditatem?
Dig. 29. 4. 24. 1
Paulus 60 ad ed.
Sed hoc et in eo qui pubes est plerique putant observandum, ut pro qua parte possideat, teneatur, quamvis praetor perinde in eum det actionem, atque si adisset hereditatem.
Dig. 29. 4. 25
Celsus 16 Dig.
Cui servus ipsius substitutus est, servum suum adire iussit. si idcirco fecit, ne legata praestaret, utraque praestabit, et qua heres est et qua omissa causa testamenti possidet ex substitutione hereditatem, salva falcidia ei servata.
Dig. 29. 4. 26pr.
Papinianus 16 quaest.
Iulianus scribit patrem, qui filiam sibi substitutam iussit adire hereditatem, legata quae ab ipso data sunt ex sententia edicti praestaturum, quoniam filia patri substituitur in casu, non ut arbitrium eligendi relinquatur: sed si varia legata supra dodrantem data sint, eorum prius rationem habendam, quae a filia relicta sunt. non enim caret dolo pater, qui honore proprio omisso propter compendium alienam institutionem maluit.
Dig. 29. 4. 26. 1
Papinianus 16 quaest.
Denique si filiae pater substitutus adiit hereditatem, nihil eum dolo facere iulianus existimat, quia nemo filiae patrem contra votum parentium substituere videtur, sed ut arbitrium eligendi relinquat.
Dig. 29. 4. 27pr.
Papinianus 6 resp.
Mater secundis tabulis impuberi filio substituta locum edicto facit, si omisso testamento legitimam hereditatem filii possideat. idem iuris erit et si filio heres data sit et substituta.
Dig. 29. 4. 27. 1
Papinianus 6 resp.
In sententiam edicti propter legatorum causam frater incidisse non videbatur, qui filium suum substitutum impuberi testamento fratris non emancipavit, sed ab intestato per eum possidere coepit.
Dig. 29. 4. 27. 2
Papinianus 6 resp.
In eum, qui testamento scriptus heres non fuit, si fraudis consilio cum heredibus scriptis participato legitimam hereditatem solus possideat, actio legatorum ex sententia praetoris dabitur.