Latin · ~8 min
Lines 1.1135-1.1164
Justinian, Liber XXIX 1.1135-1164
Not analysed yet
Dig. 29. 5. 1. 5
Ulpianus 50 ad ed.
Sed in eo, cui fideicommissa libertas pure debetur, exstat rescriptum divi pii ad iuventium sabinum, quo ostenditur non esse festinandum ad tormenta eius, cui fideicommissa libertas debetur: et magis est, ne puniatur ob hoc quod sub eodem tecto fuit, nisi particeps sceleris fuerit.
Dig. 29. 5. 1. 6
Ulpianus 50 ad ed.
Domini appellatione etiam pro parte dominum contineri dicendum est.
Dig. 29. 5. 1. 7
Ulpianus 50 ad ed.
Domini appellatione et filius familias ceterique liberi, qui in potestate sunt, continentur: senatus consultum enim silanianum non solum ad patres familias, verum ad liberos quoque pertinet.
Dig. 29. 5. 1. 8
Ulpianus 50 ad ed.
Quid deinde dicemus, si liberi non sint in potestate? Marcellus libro duodecimo digestorum dubitat: ego puto plenius accipiendum, ut etiam ad eos liberos pertineat, qui in potestate non sunt.
Dig. 29. 5. 1. 9
Ulpianus 50 ad ed.
In eo, qui est in adoptionem datus, non putamus locum habere senatus consultum, quamvis in adoptato locum habet.
Dig. 29. 5. 1. 10
Ulpianus 50 ad ed.
Sed nec in alumno occiso locus est senatus consulto.
Dig. 29. 5. 1. 11
Ulpianus 50 ad ed.
De matris servis filio filiave occisis quaestio non habebitur.
Dig. 29. 5. 1. 12
Ulpianus 50 ad ed.
Si pater ab hostibus captus sit, quaestionem de servis habendam et supplicium filio occiso eleganter scaevola ait: quod etiam post mortem patris probat, si ante, quam suus ei heres existat, occisus fuerit.
Dig. 29. 5. 1. 13
Ulpianus 50 ad ed.
Idem scaevola ait constantius defendendum herede instituto filio de his quaestionem habendam et supplicium, qui pure legati vel manumissi sunt, ante aditam hereditatem filio occiso: quamvis enim, si viveret, herede eo existente ipsius non essent futuri, attamen ubi decessit, qua extinctum legatum et libertas est, senatus consulto fore locum dicit.
Dig. 29. 5. 1. 14
Ulpianus 50 ad ed.
Si pater necatus sit, an de servis filii quaestio habeatur, si forte castrensi peculio servos habuit? et magis est quaestionem de servis filii habendam suppliciumque sumendum, licet non sit in potestate filius.