Latin · ~8 min
Lines 1.1165-1.1188
Justinian, Liber XXIX 1.1165-1188
Not analysed yet
Dig. 29. 5. 1. 15
Ulpianus 50 ad ed.
Si vir aut uxor occisi esse proponantur, de servis eorum quaestio habetur, quamquam neque viri servi proprie uxoris dicantur neque uxoris proprie viri: sed quia commixta familia est et una domus est, ita vindicandum atque in propriis servis senatus censuit.
Dig. 29. 5. 1. 16
Ulpianus 50 ad ed.
Sed neque uxore occisa neque marito de servis soceri quaestionem habendam senatus censuit: Marcellus autem libro duodecimo digestorum etiam in soceri servis idem quod in mariti recte dixit.
Dig. 29. 5. 1. 17
Ulpianus 50 ad ed.
Occisorum appellatione eos contineri labeo scribit, qui per vim aut caedem sunt interfecti, ut puta iugulatum strangulatum praecipitatum vel saxo vel fuste vel lapide percussum vel quo alio telo necatum.
Dig. 29. 5. 1. 18
Ulpianus 50 ad ed.
Quod si quis puta veneno vel etiam quo alio quod clam necare soleat interemptus sit, ad hoc senatus consultum vindicta mortis eius non pertinebit: hoc idcirco, quia totiens puniendi sunt servi, quia auxilium domino non tulerunt, quotiens potuerunt ei adversus vim opem ferre et non tulerunt: ceterum quid potuerunt facere adversus eos, qui veneno vel quo alio more insidiantur?
Dig. 29. 5. 1. 19
Ulpianus 50 ad ed.
Plane si venenum per vim infusum sit, senatus consultum locum habet.
Dig. 29. 5. 1. 20
Ulpianus 50 ad ed.
Ubicumque igitur vis adhibita est quae interemere solet, ibi dicendum est locum senatus consulto fore.
Dig. 29. 5. 1. 21
Ulpianus 50 ad ed.
Quid ergo, si dominus veneno non per vim necatus esse proponatur? impunitum erit factum? nullo modo: licet enim cessat senatus consultum silanianum nec quaestio suppliciumque de his qui sub eodem tecto fuerunt habeatur, tamen si qui conscii vel factores sceleris fuerunt, hi demum supplicio adficiuntur: et adiri hereditas aperirique tabulae etiam ante quaestionem habitam possunt.
Dig. 29. 5. 1. 22
Ulpianus 50 ad ed.
Si sibi manus quis intulit, senatus consulto quidem silaniano locus non est, sed mors eius vindicatur, scilicet ut, si in conspectu servorum hoc fecit potueruntque eum in se saevientem prohibere, poena adficiantur, si vero non potuerunt, liberentur.