Latin · ~8 min
Lines 1.1285-1.1314
Justinian, Liber XXIX 1.1285-1314
Not analysed yet
Dig. 29. 5. 3. 15
Ulpianus 50 ad ed.
Hi quoque, qui non potuerunt alias ad libertatem pervenire, ut puta si hac lege distractus erat quis, ne manumitteretur, poterunt propter hoc, quod in commune utile est, ad libertatem pervenire.
Dig. 29. 5. 3. 16
Ulpianus 50 ad ed.
De his quoque servis, qui testamento manumissi sunt, perinde atque servis supplicium sumendum est.
Dig. 29. 5. 3. 17
Ulpianus 50 ad ed.
De his, qui antequam testamentum occisi occisaeve aperiretur profugissent posteaque aperto testamento liberi scripti invenirentur, perinde ac si de servis quaestio habenda suppliciumque sumendum est: nam est aequissimum ultioni dominorum non obstare indulgentiam ipsorum, quam quisque pleniorem esset expertus, eo graviorem sceleri suo poenam merebitur.
Dig. 29. 5. 3. 18
Ulpianus 50 ad ed.
Quod ad causam testamenti pertinens relictum erit ab eo qui occisus esse dicetur, id ne quis sciens dolo malo aperiendum recitandum describendumque curet, edicto cavetur, priusquam de ea familia quaestio ex senatus consulto habita suppliciumque de noxiis sumptum fuerit.
Dig. 29. 5. 3. 19
Ulpianus 50 ad ed.
Aperire autem hic ille videtur qui naturaliter aperit, sive sint signatae sive non sint legatae, sed tantum naturaliter clausae.
Dig. 29. 5. 3. 20
Ulpianus 50 ad ed.
Aperire accipere debemus prohibitos nos vel palam publice vel secreto: omnis enim apertura prohibita est.
Dig. 29. 5. 3. 21
Ulpianus 50 ad ed.
Si quis ignorans occisum aperuerit, non debet hoc edicto teneri.
Dig. 29. 5. 3. 22
Ulpianus 50 ad ed.
Et si sciens, non tamen dolo aperuit, aeque non tenebitur, si forte per imperitiam vel per rusticitatem ignarus edicti praetoris vel senatus consulti aperuit.
Dig. 29. 5. 3. 23
Ulpianus 50 ad ed.
Si quis tabulas quidem non aperuit naturaliter, linum autem inciderit, excusatus erit, quia dolo caret, qui ipsas tabulas non aperuit.
Dig. 29. 5. 3. 24
Ulpianus 50 ad ed.
Si autem non totum testamentum, sed pars eius aperta sit, dicendum est in edictum incidisse eum qui aperuit: parvi enim refert, utrum totum an pars aperiatur.