Latin · ~8 min
Lines 1.1255-1.1284
Justinian, Liber XXIX 1.1255-1284
Not analysed yet
Dig. 29. 5. 3. 5
Ulpianus 50 ad ed.
Quare et si servus mulieris marito dominae magis auxilio fuit quam dominae vel contra, dicendum est ignosci ei debere.
Dig. 29. 5. 3. 6
Ulpianus 50 ad ed.
Subvenitur eis, qui eo tempore quo dominus dominave occisa est clausi ita fuerunt sine dolo malo, ut erumpere succurrendi causa aut comprehendendi eos, qui caedem fecerint, non potuerint: nec interest, a quo clausi continebuntur: sic tamen, si non data opera voluerint se ita includi, ne opem ferre possint. clusos accipere debemus et si sunt vincti, si tamen ita vincti, ut omnino rumpere vincula et auxilio esse non potuerint.
Dig. 29. 5. 3. 7
Ulpianus 50 ad ed.
Ignoscitur etiam his qui aetate defecti sunt.
Dig. 29. 5. 3. 8
Ulpianus 50 ad ed.
Surdus quoque inter inbecillos numerandus est aut inter eos qui sub eodem tecto non sunt, quia ut illi per spatium, ita hic per morbum nihil audit.
Dig. 29. 5. 3. 9
Ulpianus 50 ad ed.
Caecus quoque veniam mereri debet.
Dig. 29. 5. 3. 10
Ulpianus 50 ad ed.
Mutum simili modo excipimus, sed ibi, ubi vocis tantum auxilium superfuit.
Dig. 29. 5. 3. 11
Ulpianus 50 ad ed.
Furiosos excipi nequaquam dubium est.
Dig. 29. 5. 3. 12
Ulpianus 50 ad ed.
Si quis quem eorum servum servamve ex ea familia, qui eius facinoris noxius erit, receperit vel celaverit sciens dolo malo, in ea causa est, ac si lege quae de sicariis lata est facinoris noxius fuerit.
Dig. 29. 5. 3. 13
Ulpianus 50 ad ed.
Si ex stipulatu servus debeatur et caedem domini arguerit et pro hoc praemio liber esse iussus sit, ex stipulato actio stipulatori non datur: nam et si supplicio adfectus fuisset, non daretur. quod si sub eodem tecto non fuit, ex stipulatu actio in aestimatione servi utilis erit creditori.
Dig. 29. 5. 3. 14
Ulpianus 50 ad ed.
Utrum autem is solus videatur indicasse vel arguisse, qui ad hoc prosilit ultro, an etiam is, qui, cum accusaretur ipse, detorsit in alium crimen? et magis est, ut ille hoc praemio dignus sit, qui ultro ad accusationem prosilit.