Latin · ~8 min
Lines 1.171-1.191
Justinian, Liber XXIX 1.171-191
Not analysed yet
Dig. 29. 1. 29. 3
Marcellus 10 Dig.
Patri eius, qui in emancipatione ipse manumissor exstitisset, contra tabulas testamenti dandam bonorum possessionem partis debitae placet exceptis his rebus, quas in castris adquisisset, quarum liberam testamenti factionem habet:
Dig. 29. 1. 30
Paulus 7 quaest.
Nam in bona castrensia non esse dandam contra tabulas filii militis bonorum possessionem divus pius antoninus rescripsit.
Dig. 29. 1. 31
Marcellus 13 Dig.
Si miles titio et seio servum legaverit et eum titius manumisisset deliberante seio moxque is legatum omisisset, liberandum fore dico, quia et si heres servum alicui legatum interim manumisisset, deinde legatarius repudiasset, liber esset.
Dig. 29. 1. 32
Modestinus 9 reg.
Si secundum probabilem voluntatem militis hereditas eius non adeatur, nec res castrenses heredibus competunt.
Dig. 29. 1. 33pr.
Tertullianus l. S. de castr. pecul.
Si filius familias miles fecisset testamentum more militiae, deinde post mortem patris postumus ei nasceretur, utique rumpitur eius testamentum. verum si perseverasset in ea voluntate, ut vellet adhuc illud testamentum valere, valiturum illud, quasi rursum aliud factum, si modo militaret adhuc eo tempore quo nasceretur illi postumus.
Dig. 29. 1. 33. 1
Tertullianus l. S. de castr. pecul.
Sed si filius familias miles fecisset testamentum, deinde postea vivo eo et adhuc avo quoque superstite nasceretur ei postumus, non rumpitur eius testamentum, quia cum id quod nasceretur in potestate eius non perveniret, non videtur suus heres adgnasci: ac ne avo quidem suo hunc nepotem postumum, cum vivo filio nasceretur, suum heredem protinus adgnasci et ideo nec avi testamentum rumpi, quoniam, licet in potestate avi protinus esse inciperet, tamen antecederet eum filius.
Dig. 29. 1. 33. 2
Tertullianus l. S. de castr. pecul.
Secundum quae si filius familias miles testamentum fecerit et omiserit postumum per errorem, non quod volebat exheredatum, deinde postumus post mortem avi vivo adhuc filio, id est patre suo natus fuerit, omnimodo rumpet illius testamentum. sed si quidem pagano iam illo facto natus sit, nec convalescet ruptum: si vero militante adhuc natus fuerit, rumpetur, deinde, si voluerit ratum illud esse pater, convalescet sic quasi denuo factum.