Latin · ~8 min
Lines 1.192-1.215
Justinian, Liber XXIX 1.192-215
Not analysed yet
Dig. 29. 1. 33. 3
Tertullianus l. S. de castr. pecul.
Sed et si vivo avo nascatur postumus, hic non rumpet continuo patris testamentum: si supervixerit post mortem avi vivo adhuc patre, rumpet, quod novus illi nunc primum heres adgnascitur: ita tamen, ut numquam possit duorum simul testamenta rumpere et avi et patris.
Dig. 29. 1. 34pr.
Papinianus 14 quaest.
Eius militis, qui doloris impatientia vel taedio vitae mori maluit, testamentum valere vel intestati bona ab his qui lege vocantur vindicari divus hadrianus rescripsit.
Dig. 29. 1. 34. 1
Papinianus 14 quaest.
Militia missus intra annum testamentum facere coepit neque perficere potuit: potest dici solutum ita esse testamentum quod in militia fecit, si iure militiae fuit scriptum: alioquin si valuit iure communi, non esse iure rescissum.
Dig. 29. 1. 34. 2
Papinianus 14 quaest.
Nec tamen circa militem eadem adhibebitur distinctio: nam quocumque modo testamentum fecerit, novissima voluntate rescindetur, quoniam voluntas quoque militis testamentum est.
Dig. 29. 1. 35
Papinianus 19 quaest.
Miles si testamentum imperfectum relinquat, scriptura quae profertur perfecti testamenti potestatem optinet: nam militis testamentum sola perficitur voluntate: quique plura per dies varios scribit, saepe facere testamentum videtur.
Dig. 29. 1. 36pr.
Papinianus 6 resp.
Militis codicillis ad testamentum factis etiam hereditas iure videtur dari. quare si partem dimidiam hereditatis codicillis dederit, testamento scriptus ex asse heres partem dimidiam habebit, legata autem testamento data communiter debentur.
Dig. 29. 1. 36. 1
Papinianus 6 resp.
Miles castrensium bonorum et non castrensium diversis heredibus institutis postea castrensium bonorum alios heredes instituit. prioribus tabulis tantum abstulisse videtur, quantum in posteriores contulerit: nec videtur mutare, etsi prioribus tabulis unus heres scriptus fuisset.
Dig. 29. 1. 36. 2
Papinianus 6 resp.
Miles in supremis ordinandis ignarus uxorem esse praegnatem ventris non habuit mentionem. post mortem patris filia nata ruptum esse testamentum apparuit neque legata deberi. si qua vero medio tempore scriptus heres legata solvisset, utilibus actionibus filiae datis ob improvisum casum esse revocanda nec institutum, cum bonae fidei possessor fuerit, quod inde servari non potuisset, praestare.