Latin · ~8 min
Lines 1.231-1.245
Justinian, Liber XXIX 1.231-245
Not analysed yet
Dig. 29. 1. 39
Paulus 9 quaest.
Si filius familias miles captus apud hostes decesserit, dicemus legem corneliam etiam ad eius testamentum pertinere. sed quaeramus, si pater eius prius in civitate decesserit relicto nepote ex filio, an similiter testamentum patris rumpatur. et dicendum est non rumpi testamentum, quia ex eo tempore, quo captus est, videtur decessisse.
Dig. 29. 1. 40pr.
Paulus 11 resp.
Lucius titius miles notario suo testamentum scribendum notis dictavit et antequam litteris praescriberetur, vita defunctus est: quaero, an haec dictatio valere possit. respondi militibus, quoquo modo velint et quo modo possunt, testamentum facere concessum esse, ita tamen, ut hoc ita subsecutum esse legitimis probationibus ostendatur.
Dig. 29. 1. 40. 1
Paulus 11 resp.
Idem respondit ex testamento eius, qui iure militari testatus esset, servum, qui licet sub condicione legatum meruit, etiam libertatem posse sibi vindicare.
Dig. 29. 1. 40. 2
Paulus 11 resp.
Idem respondit: lucius titius miles testamentum ita fecit: "pamphila serva mea ex asse mihi heres esto": alio deinde capite sempronio commilitoni suo eandem pamphilam reliquit, cuius fidei commisit, ut eam manumitteret: quaero, an heres esset pamphila atque si directo accepisset libertatem. respondi intellegendum militem, qui ancillam suam heredem instituerat, ignorasse posse ex ea institutione etiam libertatem ei competere et ideo sine causa postea a commilitone petisse, ut eandem manumitteret: cum ex priore scriptura libera et heres effecta est, postea nullo praeiudicio voluntati facto frustra legata est.
Dig. 29. 1. 41pr.
Tryphonus 18 disp.
Miles ita heredem scribere potest: "quoad vivit, titius heres esto, post mortem eius septicius". sed si ita scripserit: "titius usque ad annos decem heres esto" nemine substituto, intestati causa post decem annos locum habebit. et quia diximus ex certo tempore et usque ad certum tempus milites posse instituere heredem, his consequens est, ut, antequam dies veniat, quo admittatur institutus, intestati hereditas deferatur et quod in bonorum portione ei licet, hoc etiam in temporis spatio, licet non modicum sit, ex eodem privilegio competat.