Latin · ~8 min
Lines 1.216-1.230
Justinian, Liber XXIX 1.216-230
Not analysed yet
Dig. 29. 1. 36. 3
Papinianus 6 resp.
Veteranus moriens testamentum iure communi tempore militiae factum irritum esse voluit et intestatus esse maluit. heredum institutiones ac substitutiones in eodem statu mansisse placuit, legata vero petens exceptione doli mali secundum ius commune summoveri, cuius exceptionis vires ex persona petentis aestimantur: et alioquin potior est in re pari causa possessoris.
Dig. 29. 1. 36. 4
Papinianus 6 resp.
Miles iure communi testatus postea testamento iure militiae super bonis omnibus facto post annum militiae vita decesserat: prioris testamenti, quod ruptum esse constabat, non redintegrari vires constitit.
Dig. 29. 1. 37
Paulus 7 quaest.
Si duobus a milite liberto scriptis heredibus alter omiserit hereditatem, pro ea parte intestatus videbitur defunctus decessisse, quia miles et pro parte testari potest, et competit patrono ab intestato bonorum possessio, nisi si haec voluntas defuncti probata fuerit, ut omittente altero ab alterum vellet totam redire hereditatem.
Dig. 29. 1. 38pr.
Paulus 8 quaest.
Quod dicitur, si miles intra annum quam missus est decesserit, valere eius testamentum quod iure militari fecerat, verum est, etiamsi post annum condicio institutionis exstiterit, mortuo eo intra annum. et ideo si heredi filio substituerit, nihil interest, quando filius moriatur: sufficit enim patrem intra annum obisse.
Dig. 29. 1. 38. 1
Paulus 8 quaest.
Miles testamentum fecerat, deinde non ignominiae causa missus rursum cinctus est in alia militia: quaerebatur, an testamentum eius, quod in militia fecerat, valeret. quaesivi, utrum iure militari an communi iure testatus est. et si quidem communi iure testatus est, nulla dubitatio est, quin valeat. sed si ut miles fecisset testamentum, agitare coepi, quando adsumptus fuisset, postquam desiit in numeris esse, utrum intra annum an post annum: cognovi intra annum eum adsumptum. ergo si, cum adhuc iure militari valeret, rursus eodem iure posset testari, numquid etiam post annum eo mortuo valeat testamentum? me movebat, quod alia militia est posterior: sed humanius est dicere valere testamentum, quasi coniuncto munere militiae. non loquor de eo, qui voluit valere testamentum etiam adsumptus: hic enim quasi in militia sequenti fecit testamentum exemplo eius, qui paganus fecit, deinde militare coepit.