Latin · ~8 min
Lines 1.396-1.411
Justinian, Liber XXIX 1.396-411
Not analysed yet
Interdum autem animus solus eum obstringet hereditati, ut puta si re non hereditaria quasi heres usus sit.
Dig. 29. 2. 21. 2
Ulpianus 7 ad sab.
Sed ita demum pro herede gerendo adquiret hereditatem, si iam sit ei delata: ceterum ex quibus causis repudiantem nihil agere diximus, ex isdem causis nec pro herede gerendo quicquam agere sciendum est.
Dig. 29. 2. 21. 3
Ulpianus 7 ad sab.
Si quis partem ex qua institutus est ignoravit, iulianus scribit nihil ei nocere, quominus pro herede gereret. quod et cassius probat, si condicionem, sub qua heres institutus est, non ignorat, si tamen exstitit condicio, sub qua substitutus est. quid tamen si ignorat condicionem exstitisse ? puto posse adire hereditatem, quemadmodum si ignoret, an coheredis, cui substitutus est, repudiatione portio ei delata sit.
Dig. 29. 2. 22
Paulus 2 ad sab.
Si is, ad quem legitima hereditas pertinet, putaverit defunctum servum suum esse et quasi peculium eius nactus sit, placet non obligari eum hereditati. idem ergo dicemus, ut ait pomponius, si quasi libertini sui, cum ingenuus esset, bona eius occupavit. nam ut quis pro herede gerendo obstringat se hereditati, scire debet, qua ex causa hereditas ad eum pertinet: veluti adgnatus proximus iusto testamento scriptus heres, antequam tabulae proferantur, cum existimaret intestato patrem familias mortuum, quamvis omnia pro domino fecerit, heres tamen non erit. et idem iuris erit, si non iusto testamento scriptus heres prolatis tabulis, cum putaret iustum esse, quamvis omnia pro domino administraverit, hereditatem tamen non adquiret.
Dig. 29. 2. 23
Pomponius 3 ad sab.
In repudianda hereditate vel legato certus esse debet de suo iure is qui repudiat.
Dig. 29. 2. 24
Ulpianus 7 ad sab.
Fuit quaestionis, an pro herede gerere videatur, qui pretium hereditatis omittendae causa capit, et optinuit hunc pro herede quidem non gerere, qui ideo accepit, ne heres sit, in edictum tamen praetoris incidere. sive igitur a substituto non heres accepit sive a legitimo, mortis causa accepisse videtur. idemque erit et si non accepit, sed promissa sit ei pecunia: nam et stipulando mortis causa capit.