Latin · ~7 min
Lines 1.412-1.437
Justinian, Liber XXIX 1.412-437
Not analysed yet
Dig. 29. 2. 25pr.
Ulpianus 8 ad sab.
Si quis mihi bona fide serviat servus alienus, iussu meo hereditatem adeundo nihil promovebit nec adquiret mihi, nec fructuarius quidem servus.
Dig. 29. 2. 25. 1
Ulpianus 8 ad sab.
Servus municipum vel collegii vel decuriae heres institutus manumissus vel alienatus adibit hereditatem.
Dig. 29. 2. 25. 2
Ulpianus 8 ad sab.
Si fisci servus sit, iussu procuratoris caesaris adibit hereditatem, ut est saepe rescriptum.
Dig. 29. 2. 25. 3
Ulpianus 8 ad sab.
Si quis plane servus poenae fuerit effectus ad gladium vel ad bestias vel in metallum damnatus, si fuerit heres institutus, pro non scripto hoc habebitur: idque divus pius rescripsit.
Dig. 29. 2. 25. 4
Ulpianus 8 ad sab.
Iussum eius qui in potestate habet non est simile tutoris auctoritati, quae interponitur perfecto negotio, sed praecedere debet, ut gaius cassius libro secundo iuris civilis scribit: et putat vel per internuntium fieri posse vel per epistulam.
Dig. 29. 2. 25. 5
Ulpianus 8 ad sab.
Sed utrum generaliter "quaecumque tibi hereditas fuerit delata", an specialiter? et magis placet, ut gaius cassius scribit, specialiter debere mandare.
Dig. 29. 2. 25. 6
Ulpianus 8 ad sab.
An nominatim de vivi hereditate mandari possit, quaeritur: sed ego non puto recipiendum, ut de vivi hereditate mandetur. plane si rumor fuit lucium titium decessisse, poterit ei mandare, ut, si scripsit eum, adeat: aut si clusae adhuc tabulae sunt et sit incertum, an filius scriptus sit heres.
Dig. 29. 2. 25. 7
Ulpianus 8 ad sab.
Sed quid si mandavit, ut hereditatem colligat, an videtur mandasse, ut adeat? quid si ut petat bonorum possessionem? aut ut rem hereditariam distrahat? aut quid si petitam bonorum possessionem ratam habuit, mox filius adeat hereditatem? vel quid si pro herede gerere mandavit, filius adiit hereditatem? an iussu videatur adisse, dubitari potest. immo verius est ex his omnibus aditionem esse introducendam.
Dig. 29. 2. 25. 8
Ulpianus 8 ad sab.