Latin · ~9 min
Lines 1.532-1.549
Justinian, Liber XXIX 1.532-549
Not analysed yet
Dig. 29. 2. 37
Pomponius 5 ad sab.
Heres in omne ius mortui, non tantum singularum rerum dominium succedit, cum et ea, quae in nominibus sint, ad heredem transeant.
Dig. 29. 2. 38
Ulpianus 43 ad ed.
Si duo sint necessarii heredes, quorum alter se abstinuit, alter posteaquam prior abstinuit immiscuit se, dicendum est hunc non posse recusare, quo minus tota onera hereditaria subeat: qui enim scit aut scire potuit illo abstinente se oneribus fore implicitum, ea condicione adire videtur.
Dig. 29. 2. 39
Ulpianus 46 ad ed.
Quam diu potest ex testamento adiri hereditas, ab intestato non defertur.
Dig. 29. 2. 40
Ulpianus 4 disp.
Quaesitum est, an, licet quis paternae hereditatis nihil attingat, aliquid tamen propter patris voluntatem habeat vel faciat, an creditoribus paternis cogatur respondere: ut puta si impuberi fuerit substitutus. in qua specie iulianus libro vicesimo sexto digestorum scripsit incidere eum in edictum, si se immiscuerit impuberis hereditati: nam qui iudicium parentis oppugnaverit, non debet ex eadem hereditate quicquam consequi. sed Marcellus eleganter distinguit multum interesse, utrum ex asse fuerit institutus in patris testamento an ex parte, ut, si ex parte, potuerit sine metu remota patris successione impuberis hereditatem amplecti.
Dig. 29. 2. 41
Iulianus 26 Dig.
Filius, qui se paterna hereditate abstinuit, si exheredati fratris hereditati se immiscuerit et pro herede gesserit, poterit ex substitutione hereditatem optinere.
Dig. 29. 2. 42pr.
Ulpianus 4 disp.
Iulianus libro vicesimo sexto digestorum scripsit, si pupillus paterna hereditate se abstinuisset, deinde ei aliquis heres exstitisset, non esse eum compellendum creditoribus paternis respondere, nisi substitutus ei fuit: inclinat enim in hoc, ut putet substitutum etiam patris onera subiturum. quae sententia a Marcello recte notata est: impugnat enim utilitatem pupilli, qui ipse saltem potest habere successorem: metu enim onerum patris timidius quis etiam impuberis hereditatem adibit. alioquin, inquit, et si frater fuit, omissa causa testamenti ab intestato possidebit hereditatem et quidem impune: nec enim videtur voluisse fraudare edictum, qui sibi prospicit, ne oneribus patris pupilli hereditas implicaretur. sed quod in fratre scripsit, credo ita intellegendum, si non impuberis frater fuit, sed testatoris: ceterum utique si frater a patre fratri substitutus impuberi sit, sine dubio necessarius heres existet.