Latin · ~7 min
Lines 1.511-1.531
Justinian, Liber XXIX 1.511-531
Not analysed yet
Dig. 29. 2. 33
Paulus 12 ad plaut.
Quod si dubitet, apud hostes decessit an civis romanus, quoniam utroque casu est ius adeundi et in re est, ut possit adire, dicendum est posse adire.
Dig. 29. 2. 34pr.
Ulpianus 8 ad sab.
Sed et si de sua condicione quis dubitet, an filius familias sit, posse eum adquirere hereditatem iam dictum est. cur autem, si suam ignoret condicionem, adire potest, si testatoris, non potest? illa ratio est, quod qui condicionem testatoris ignorat, an valeat testamentum dubitat, qui de sua, de testamento certus est.
Dig. 29. 2. 34. 1
Ulpianus 8 ad sab.
Sed et si cum esset pure institutus, putavit sub condicione et impleta condicione, quam iniectam putavit, adiit, an possit adquirere hereditatem? consequens est dicere posse eum adire, maxime cum haec suspicio nihil ei offuerit nec periculum adtulerit. facilius quis admittet, si quis pure institutus putavit se sub condicione institutum condicionemque impletam quam in eventum putabat: nam in nullo haec suspicio offuit.
Dig. 29. 2. 35pr.
Ulpianus 9 ad sab.
Si quis heres institutus ex parte, mox titio substitutus, antequam ex causa substitutionis ei deferatur hereditas, pro herede gesserit, erit heres ex causa quoque substitutionis, quoniam invito quoque ei adcrescit portio. idem dico et si filius familias vel servus iussu domini vel patris adierint hereditatem, mox emancipatus vel manumissus ex causa substitutionis adeant: erunt namque heredes: sunt enim appendices praecedentis institutionis.
Dig. 29. 2. 35. 1
Ulpianus 9 ad sab.
Si exclusus per condicionem sibi datam pater filium iussit adire, dicendum erit eum non quaesisse suam portionem.
Dig. 29. 2. 35. 2
Ulpianus 9 ad sab.
Sed si ex duobus filiis unum iusserit, debebit et alium filium iubere adire.
Dig. 29. 2. 36
Pomponius 3 ad sab.
Si ex sua parte dominus vel pater adierit, necessarium est iussum, ut filius vel servus coheredes adeant.