Latin · ~7 min
Lines 1.580-1.604
Justinian, Liber XXIX 1.580-604
Not analysed yet
Dig. 29. 2. 46
Africanus 1 quaest.
Cum falsum testamentum diceretur, si quidem ipse heres accusaretur, quoniam certus esse debeat se falsum non fecisse, recte adibit hereditatem: sin autem alius argueretur citra conscientiam eius, non potest adire, quasi dubitet verum esse testamentum.
Dig. 29. 2. 47
Africanus 4 quaest.
Qui servum suum heredem institutum adire iusserat, priusquam ille adiret, furiosus est factus. negavit recte servum aditurum, quoniam non nisi voluntate domini adquiri hereditas potest, furiosi autem voluntas nulla est.
Dig. 29. 2. 48
Paulus 1 manual.
Si quis alicui mandaverit, ut, si aestimaverit, peteret sibi bonorum possessionem, et postquam ille petit, furere coeperit, nihilo minus adquisita est ei bonorum possessio. quod si antequam ille petat, is qui mandavit petendum furere coeperit, dicendum est non statim ei adquisitam bonorum possessionem: igitur bonorum possessionis petitio ratihabitione debet confirmari.
Dig. 29. 2. 49
Africanus 4 quaest.
Pupillum etiam eo tutore auctore, qui tutelam non gerat, hereditatem adeundo obligari ait.
Dig. 29. 2. 50
Modestinus l. S. de heuremat.
Si per epistulam servo pupilli tutor hereditatem adire iusserit, si post subscriptam epistulam tutor moriatur, antequam ex epistula servus adiret, nemo dicturus est obligari postea pupillum hereditati.
Dig. 29. 2. 51pr.
Africanus 4 quaest.
Eum, qui duobus testamentis eiusdem testatoris heres scribitur, cum dubitet, num posterius falsum sit, ex neutro eorum posse adire hereditatem placet.
Dig. 29. 2. 51. 1
Africanus 4 quaest.
Filius familias heres scriptus patrem suum certiorem fecerat videri sibi solvendo esse hereditatem: pater rescripserat sibi parum idoneam renuntiari itaque debere eum diligentius explorare et ita adire, si idoneam comperisset: filius acceptis litteris patris adiit hereditatem: dubitatum est, an recte adisset. probabilius diceretur, quamdiu persuasum ei non sit solvendo esse hereditatem, patrem non obligasse.
Dig. 29. 2. 51. 2
Africanus 4 quaest.
Sed et si quis ita dixerit: "si solvendo hereditas est, adeo hereditatem ",nulla aditio est.
Dig. 29. 2. 52pr.