Latin · ~8 min
Lines 1.605-1.627
Justinian, Liber XXIX 1.605-627
Not analysed yet
Marcianus 4 inst.
Cum heres institutus erat filius et habebat patrem furiosum, in cuius erat potestate, interponere se suam benivolentiam divus pius rescripsit, ut, si filius familias adierit, perinde habeatur atque si pater familias adisset, permisitque ei et servos hereditatis manumittere.
Dig. 29. 2. 52. 1
Marcianus 4 inst.
Qui ex parte heres institutus est pure, ex parte sub condicione solus, etiam pendente condicione, si adierit hereditatem, ex asse heres erit, quia solus heres futurus est omnimodo, nisi habeat in condicionalem partem substitutum.
Dig. 29. 2. 53pr.
Gaius 14 ad l. iul. et pap.
Qui ex duabus partibus heres institutus fuerit, ex alia pure, ex alia sub condicione, et ex pura institutione adierit et decesserit posteaque condicio exstiterit, ea quoque pars ad heredem eius pertinet.
Dig. 29. 2. 53. 1
Gaius 14 ad l. iul. et pap.
Qui semel aliqua ex parte heres exstitit, deficientium partes etiam invitus excipit, id est tacite ei deficientium partes etiam invito adcrescunt.
Dig. 29. 2. 54
Florus 8 inst.
Heres quandoque adeundo hereditatem iam tunc a morte successisse defuncto intellegitur.
Dig. 29. 2. 55
Marcianus 2 reg.
Cum hereditate patris necessarius heres se abstineat, condicio coheredi sive suo sive extraneo defertur, ut aut totam adgnoscat aut a toto recedat, et ita se abstinere potest propter alium, qui per suam personam non poterat. si tamen creditores dicant se contentos esse eius portione, quia non potest exonerari, nisi deferatur condicio, et alterius parte abstinere se creditores debent, ut eius actiones ei qui convenitur dentur.
Dig. 29. 2. 56
Ulpianus 57 ad ed.
Si is qui immiscuit se hereditati decessisset, deinde alter se abstinet, eadem condicio deferenda est heredi eius quae et ipsi, quod Marcellus ait.
Dig. 29. 2. 57pr.
Gaius 23 ad ed. provinc.
Necessariis heredibus non solum impuberibus, sed etiam puberibus abstinendi se ab hereditate proconsul potestatem facit, ut, quamvis creditoribus hereditariis iure civili teneantur, tamen in eos actio non detur, si velint derelinquere hereditatem. sed impuberibus quidem, etiamsi se immiscuerint hereditati, praestat abstinendi facultatem, puberibus autem ita, si se non immiscuerint.