Latin · ~7 min
Lines 1.646-1.669
Justinian, Liber XXIX 1.646-669
Not analysed yet
Dig. 29. 2. 62pr.
Iavolenus 1 ex post. lab.
Antistius labeo ait, si ita institutus sit "si iuraverit, heres esto", quamvis iuraverit, non tamen eum statim heredem futurum, antequam pro herede aliquid gesserit, quia iurando voluntatem magis suam declarasse videatur. ego puto satis eum pro herede gessisse, si ut heres iuraverit: proculus idem, eoque iure utimur.
Dig. 29. 2. 62. 1
Iavolenus 1 ex post. lab.
Si servus heres institutus post iussum domini, antequam adiret, alienatus esset, novum iussum posterioris domini, non iussum prioris exigitur.
Dig. 29. 2. 63
Marcellus not. ad pomp. l. S. reg.
Furiosus adquirere sibi commodum hereditatis ex testamento non potest, nisi si necessarius patri aut domino heres existat: per alium autem adquiri ei potest, veluti per servum vel eum quem in potestate habet.
Dig. 29. 2. 64
Iavolenus 2 ex post. lab.
Servus duorum heres institutus et adire iussus si alterius domini iussu adierit, deinde manumissus fuerit, poterit ipse adeundo ex parte dimidia heres esse,
Dig. 29. 2. 65
Paulus 2 ad sab.
Et si substitutum haberet idem servus ita "si heres non erit, ille heres esto", substitutus locum non habet.
Dig. 29. 2. 66
Ulpianus 61 ad ed.
Si servus communis vel uni ex dominis vel pluribus vel omnibus heres exstiterit necessarius, nullius eorum hereditate se poterit abstinere.
Dig. 29. 2. 67
Ulpianus 1 reg.
Servus communis ab extero heres institutus si iussu unius adierit hereditatem, non pro maiore parte interim heredem eum facit, quam pro dominica, deinde ceteris sociis non iubentibus tacito iure partes ei adcrescunt.
Dig. 29. 2. 68
Paulus 5 ad l. iul. et pap.
Cum solus servus heres institutus sit, sicut licet uno tempore omnium dominorum iussu adire hereditatem, ita et separatis temporibus singulorum iussu recte adit: nam quia saepius adit, non ex testamento, sed ex iure dominorum venire utilitatis causa videtur, ne alterius festinatione alterius ius laedatur.