Latin · ~8 min
Lines 1.670-1.684
Justinian, Liber XXIX 1.670-684
Not analysed yet
Dig. 29. 2. 69
Ulpianus 60 ad ed.
Quamdiu institutus admitti potest, substituto locus non est nec ante succedere potest quam excluso herede instituto. eveniet igitur, ut necessarium sit remedium praetoris et circa denegandas primo actiones et circa praestituendum tempus substituto, quia intra diem primo praestitutum neque adire hereditatem potest neque pro herede gerere. is autem, qui tertio gradu scriptus est, si primo deliberante secundus decedat, ipse potest succedere. ergo exspectamus in singulis, ut prius eis deferatur hereditas: tunc deinde, posteaquam delata est, exspectamus diem praestitutum, intra quem diem nisi aut adeat aut pro herede gerat, denegamus ei actiones.
Dig. 29. 2. 70pr.
Paulus 57 ad ed.
In plurium heredum gradibus hoc servandum est, ut, si testamentum proferatur, prius a scriptis incipiatur, deinde transitus fiat ad eos ad quos legitima hereditas pertinet, etiamsi idem sit, ad quem utroque modo pertineat: nam hoc gradatim consequitur, ut prius ex testamento delatam, deinde legitimam repudiet. idem iuris est in bonorum possessione, ut prius scriptus repellat bonorum possessionem, deinde is qui ab intestato petere potest.
Dig. 29. 2. 70. 1
Paulus 57 ad ed.
Si vero ei, ad quem legitima hereditas potest pertinere, condicio data sit, nihil constituere potest de legitima, antequam dies condicionis transeat, et ideo dicendum est et in eo casu.
Dig. 29. 2. 70. 2
Paulus 57 ad ed.
Si respondit neutram hereditatem ad se velle pertinere, bona defuncti a creditoribus possidenda sunt.
Dig. 29. 2. 71pr.
Ulpianus 61 ad ed.
Si servum quis alienum ab hostibus redemerit et heredem eum cum libertate instituerit, magis puto fore eum liberum et necessarium heredem: nam cum scribit ei libertatem, vinculo suo resolvit. et in hoc solum redit iure postliminii, ut non iterum servus eius fiat, cuius erat antequam caperetur (hoc enim satis impium est), sed ut pristino domino suam aestimationem omnimodo offerat vel maneat ei obligatus, donec pretium solvat: quod libertatis favore introductum est.