Latin · ~8 min
Lines 1.685-1.711
Justinian, Liber XXIX 1.685-711
Not analysed yet
Dig. 29. 2. 71. 1
Ulpianus 61 ad ed.
Si quis hac lege emptus sit, ut intra certum diem manumittatur, et cum libertate heres institutus sit, an ei succurrendum sit, ut se abstineat, videamus. magisque est, ut, donec dies non exstiterit, possit ei necessarius heres effici et non possit sese abstinere: sin autem dies praeteritus fuerit, tunc non necessarius, sed voluntarius heres efficitur et potest se abstinere secundum exemplum eius, cui fideicommissaria libertas sub condicione debebatur.
Dig. 29. 2. 71. 2
Ulpianus 61 ad ed.
Si quis dederit nummos domino, ut manumittatur, puto huic omnimodo esse succurrendum.
Dig. 29. 2. 71. 3
Ulpianus 61 ad ed.
Praetor ait: "si per eum eamve factum erit, quo quid ex ea hereditate amoveretur".
Dig. 29. 2. 71. 4
Ulpianus 61 ad ed.
Si quis suus se dicit retinere hereditatem nolle, aliquid autem ex hereditate amoverit, abstinendi beneficium non habebit.
Dig. 29. 2. 71. 5
Ulpianus 61 ad ed.
Non dixit praetor "si quid amoverit", sed "si per eum eamve factum erit, quo quid ex ea amoveretur": sive ergo ipse amoverit sive amovendum curaverit, edictum locum habebit.
Dig. 29. 2. 71. 6
Ulpianus 61 ad ed.
Amovisse eum accipimus, qui quid celaverit aut interverterit aut consumpserit.
Dig. 29. 2. 71. 7
Ulpianus 61 ad ed.
Ait praetor quo quid ex ea amoveretur": sive autem una res sive plures fuerint amotae, edicto locus est, sive ex ea hereditate sint sive ad eam hereditatem pertineant.
Dig. 29. 2. 71. 8
Ulpianus 61 ad ed.
Amovere non videtur, qui non callido animo nec maligno rem reposuit: ne is quidem, qui in re erravit, dum putat non esse hereditariam. si igitur non animo amovendi, nec ut hereditati damnum det, rem abstulit, sed dum putat non esse hereditariam, dicendum est eum amovisse non videri.
Dig. 29. 2. 71. 9
Ulpianus 61 ad ed.
Haec verba edicti ad eum pertinent, qui ante quid amovit, deinde se abstinet: ceterum si ante se abstinuit, deinde tunc amovit, hic videamus an edicto locus sit. magisque est, ut putem istic sabini sententiam admittendam, scilicet ut furti potius actione creditoribus teneatur: etenim qui semel se abstinuit, quemadmodum ex post delicto obligatur?