Latin · ~9 min
Lines 1.757-1.774
Justinian, Liber XXIX 1.757-774
Not analysed yet
Dig. 29. 2. 80. 2
Paulus 5 ad l. iul.
Item si servus meus ex parte heres institutus sit pure, ex parte sub condicione, dato scilicet coherede, et iussu meo adierit, deinde eo manumisso condicio alterius portionis exstiterit, verius est non mihi esse adquisitam illam portionem, sed ipsum comitari: omnia enim paria permanere debent in id tempus, quo alterius portionis condicio exstet, ut adquiratur ei, cui prior portio adquisita est.
Dig. 29. 2. 80. 3
Paulus 5 ad l. iul.
Ego quidem puto et si adhuc in potestate sit, iterum adeundum esse, si condicio exstiterit, et illud quod dicimus semel adeundum, in eiusdem persona locum habet, non cum per alium adquirenda est hereditas.
Dig. 29. 2. 81
Ulpianus 13 ad l. iul. et pap.
Totiens videtur heres institutus etiam in causa substitutionis adisse, quotiens adquirere sibi possit: nam si mortuus esset, ad heredem non transferret substitutionem.
Dig. 29. 2. 82
Clementius 16 ad l. iul. et pap.
Si servus eius qui capere non potest heres instituatur et antequam iussu domini adeat hereditatem, manumissus alienatusve sit et nihil in fraudem legis factum esset, ipse admittitur ad hereditatem. sed et si partem capere possit dominus eius, eandem dicenda sunt de parte, quam ille capere non potest: nihil enim interest, de universo quaeratur quod capere non possit an de portione.
Dig. 29. 2. 83
Ulpianus 18 ad l. iul. et pap.
Si totam an partem, ex qua quis heres institutus est, tacite rogatus sit restituere, apparet nihil ei debere adcrescere, quia rem non videtur habere.
Dig. 29. 2. 84
Papinianus 16 quaest.
Ventre praeterito si filius qui fuit emancipatus aut exter heres institutus sit, quamdiu rumpi testamentum potest, non defertur ex testamento hereditas. sed si vacuo ventre mulier fuit et incerto eo filius in familia retentus vita decessit, heres fuisse intellegitur: emancipatus aut exter non aliter possunt hereditatem quaerere, quam si non esse praegnatem sciant. ergo si ventre pleno sit mulier, nonne iniquum erit interea defunctum filium heredi suo relinquere nihil? et ideo decreto filio succurrendum est, quia, sive frater ei nascatur sive non nascatur, patri heres futurus est. eademque ratio facit, ut emancipato quoque subveniri debeat, qui alterutro casu rem omnimodo habiturus est.