Latin · ~7 min
Lines 1.775-1.798
Justinian, Liber XXIX 1.775-798
Not analysed yet
Dig. 29. 2. 85
Papinianus 30 quaest.
Si metus causa adeat aliquis hereditatem, fiet ut, quia invitus heres existat, detur abstinendi facultas.
Dig. 29. 2. 86pr.
Papinianus 6 resp.
Pannonius avitus cum in cilicia procuraret heres institutus ante vita decesserat, quam heredem se institutum cognosceret. quia bonorum possessionem, quam procurator eius petierat, heredes aviti ratam habere non potuerant, ex persona defuncti restitutionem in integrum implorabant, quae stricto iure non competit, quia intra diem aditionis avitus obisset. divum tamen pium contra constituisse maecianus libro quaestionum refert in eo, qui legationis causa romae erat et filium, qui matris delatam possessionem absens amiserat, sine respectu eius distinctionis restitutionem locum habere. quod et hic humanitatis gratia optinendum est.
Dig. 29. 2. 86. 1
Papinianus 6 resp.
Rei perduellionis hereditatem suspensa cognitione filius emancipatus, cui de patris innocentia liquet, potest quaerere.
Dig. 29. 2. 86. 2
Papinianus 6 resp.
Pro herede gessisse filium placuit, qui moriens comperto matrem suam intestato vita decessisse codicillis petit ab herede suo, ut maternorum bonorum servum manumitteret ac sibi parentibusque suis in possessione matris monumentum exstrueret.
Dig. 29. 2. 87pr.
Papinianus 10 resp.
Eum bonis patris se miscere convenit, qui remoto familiae vinculo pro herede gerere videtur. et ideo filius, qui tamquam ex bonis matris, cuius hereditatem suscepit, agrum ad hereditatem patris pertinentem ut maternum ignorans possedit, abstinendi consilium, quod in bonis patris tenuit, amisisse non videtur.
Dig. 29. 2. 87. 1
Papinianus 10 resp.
Pupillis, quos placuit oneribus hereditariis esse liberandos, confusas actiones restitui oportet.
Dig. 29. 2. 88
Paulus 1 quaest.
Gerit pro herede, qui animo adgnoscit successionem, licet nihil attingat hereditarium. unde et si domum pignori datam sicut hereditariam retinuit, cuius possessio qualisqualis fuit in hereditate, pro herede gerere videtur: idemque est et si alienam rem ut hereditariam possedisset.
Dig. 29. 2. 89
Scaevola 13 quaest.
Si pupillus se hereditate abstineat, succurrendum est et fideiussoribus ab eo datis, si ex hereditario contractu convenirentur.