Latin · ~8 min
Lines 1.799-1.831
Justinian, Liber XXIX 1.799-831
Not analysed yet
Dig. 29. 2. 90pr.
Paulus 12 resp.
Respondit per curatorem hereditatem adquiri non posse.
Dig. 29. 2. 90. 1
Paulus 12 resp.
Idem respondit, si iussu avi nepos patris, qui de castrensi peculio testamentum fecit, hereditatem adisset, adquisisse ei ea de quibus pater testari potest, quia castrensia esse mutatione personae desierint.
Dig. 29. 2. 91
Paulus 15 resp.
Respondit, si is qui bonis paternis se abstinuit per suppositam personam emptoris bona patris mercatus probatur, perinde eum conveniri oportere a creditoribus atque si bonis paternis se immiscuisset.
Dig. 29. 2. 92
Paulus 17 resp.
Filius familias duxit uxorem: ea filiis sublatis intestata decessit: filii iussu patris, non avi adierunt hereditatem: quaero, an avo adquisita sit hereditas. paulus respondit secundum ea quae proponuntur nihil actum esse.
Dig. 29. 2. 93pr.
Paulus 3 sent.
Pater quotiens filio mandat adire, certus esse debet, an pro parte an ex asse, et an ex institutione an ex substitutione, et an testamento an ab intestato filius suus heres existat.
Dig. 29. 2. 93. 1
Paulus 3 sent.
Mutus pater vel dominus filio vel servo heredibus institutis magis est, ut, si intellectu non careat, nutu iubere possit adire hereditatem, ut ei iure eius commodum quaeri possit: quod facile explicari possit scientia litterarum.
Dig. 29. 2. 93. 2
Paulus 3 sent.
Mutus servus iussu domini pro herede gerendo obligat dominum hereditati.
Dig. 29. 2. 94
Hermogenianus 3 iuris epit.
Qui superstitis bona repudiat, post mortem eius adire hereditatem, item bonorum possessionem petere non prohibetur.
Dig. 29. 2. 95
Paulus 4 sent.
Recusari hereditas non tantum verbis, sed etiam re potest et alio quovis indicio voluntatis.
Dig. 29. 2. 96
Hermogenianus 3 iuris epit.
Qui se pupillum falso existimans, cum esset pubes, pro herede gessit, quo minus heres existat, nihil error talis ei nocebit.
Dig. 29. 2. 97
Paulus 3 decr.
Clodius clodianus facto prius testamento postea eundem heredem in alio testamento inutiliter facto instituerat: scriptus heres cum posterius putaret valere, ex eo hereditatem adire voluit, sed postea hoc inutile repertum est. papinianus putabat repudiasse eum ex priore hereditatem, ex posteriore autem non posse adire. dicebam non repudiare eum, qui putaret posterius valere. pronuntiavit clodianum intestatum decessisse.