Latin · ~7 min
Lines 1.849-1.879
Justinian, Liber XXIX 1.849-879
Not analysed yet
Ulpianus 50 ad ed.
Tabularum testamenti instrumentum non est unius hominis, hoc est heredis, sed universorum, quibus quid illic adscriptum est: quin potius publicum est instrumentum.
Dig. 29. 3. 2. 1
Ulpianus 50 ad ed.
Testamentum autem proprie illud dicitur, quod iure perfectum est: sed abusive testamenta ea quoque appellamus, quae falsa sunt vel iniusta vel irrita vel rupta: itemque imperfecta solemus testamenta dicere.
Dig. 29. 3. 2. 2
Ulpianus 50 ad ed.
Ad causam autem testamenti pertinere videtur id quodcumque quasi ad testamentum factum sit, in quacumque materia fuerit scriptum, quod contineat supremam voluntatem: et tam principales quam secundae tabulae edicto continentur.
Dig. 29. 3. 2. 3
Ulpianus 50 ad ed.
Si plura sint testamenta, quae quis exhiberi desideret, universorum ei facultas facienda est.
Dig. 29. 3. 2. 4
Ulpianus 50 ad ed.
Si dubitetur, utrum vivat an decesserit is, cuius quis quod ad causam testamenti pertinet inspici describique postulat, dicendum est praetorem causa cognita statuere id debere, ut, si liquerit eum vivere, non permittat.
Dig. 29. 3. 2. 4a
Ulpianus 50 ad ed.
Inspici tabulas est, ut ipsam scripturam quis inspiciat et sigilla et quid aliud ex tabulis velit spectare.
Dig. 29. 3. 2. 5
Ulpianus 50 ad ed.
Inspectio tabularum etiam lectionem earum indicat.
Dig. 29. 3. 2. 6
Ulpianus 50 ad ed.
Diem autem et consulem tabularum non patitur praetor describi vel inspici idcirco, ne quid falsi fiat: namque etiam inspectio materiam falso fabricando instruere potest.
Dig. 29. 3. 2. 7
Ulpianus 50 ad ed.
Utrum autem in continenti potestatem inspiciendi vel describendi iubet an desideranti tempus dabit ad exhibitionem? et magis est, ut dari debeat secundum locorum angustias seu prolixitates.
Dig. 29. 3. 2. 8
Ulpianus 50 ad ed.
Si quis non negans apud se tabulas esse non patiatur inspici et describi, omnimodo ad hoc compelletur: si tamen neget penes se tabulas esse, dicendum est ad interdictum rem mitti quod est de tabulis exhibendis.
Dig. 29. 3. 3
Gaius 17 ad ed. provinc.