Latin · ~8 min
Lines 1.880-1.907
Justinian, Liber XXIX 1.880-907
Not analysed yet
Ipsi tamen heredi vindicatio tabularum sicut ceterarum hereditariarum rerum competit et ob id ad exhibendum quoque agere potest.
Dig. 29. 3. 4
Ulpianus 50 ad ed.
Cum ab initio aperiendae sint tabulae, praetoris id officium est, ut cogat signatores convenire et sigilla sua recognoscere.
Dig. 29. 3. 5
Paulus 8 ad plaut.
Vel negare se signasse: publice enim expedit suprema hominum iudicia exitum habere.
Dig. 29. 3. 6
Ulpianus 50 ad ed.
Sed si maior pars signatorum fuerit inventa, poterit ipsis intervenientibus resignari testamentum et recitari.
Dig. 29. 3. 7
Gaius 7 ad ed. provinc.
Sed si quis ex signatoribus aberit, mitti debent tabulae testamenti ubi ipse sit, uti agnoscat: nam revocari eum adgnoscendi causa onerosum est. quippe saepe cum magna captione a rebus nostris revocamur et sit iniquum damnosum cuique esse officium suum. nec ad rem pertinet, unus absit an omnes. et si forte omnibus absentibus causa aliqua aperire tabulas urgueat, debet proconsul curare, ut intervenientibus optimae opinionis viris aperiantur et post descriptum et recognitum factum ab isdem, quibus intervenientibus apertae sunt, obsignentur, tunc deinde eo mittantur, ubi ipsi signatores sint, ad inspicienda sigilla sua.
Dig. 29. 3. 8
Ulpianus 50 ad ed.
Pupillares tabulas, etiamsi non fuerit superscriptum ne aperirentur, attamen, si seorsum eas signatas testator reliquerit, praetor eas aperiri nisi causa cognita non patietur.
Dig. 29. 3. 9
Paulus 45 ad ed.
Si mulier ventris nomine in possessione sit, aperiendae sunt secundae tabulae, ut sciatur, cui demandata sit curatio.
Dig. 29. 3. 10pr.
Ulpianus 13 ad l. iul. et pap.
Si in duobus exemplariis scriptum sit testamentum, alterutro patefacto apertae tabulae sunt.
Dig. 29. 3. 10. 1
Ulpianus 13 ad l. iul. et pap.
Si sui natura tabulae patefactae sunt, apertum videri testamentum non dubitatur: non enim quaeremus, a quo aperiantur.
Dig. 29. 3. 10. 2
Ulpianus 13 ad l. iul. et pap.
Si tabulae non compareant vel exustae sint, futurum est, ut subvenire legatariis debeat. idem est, si subpressae vel occultae sint.