Latin · ~7 min
Lines 1.939-1.953
Justinian, Liber XXIX 1.939-953
Not analysed yet
Dig. 29. 4. 1. 8
Ulpianus 50 ad ed.
Qui sub condicione institutus heres potuit parere condicioni nec paruit, cum condicio talis sit, ut in arbitrio sit heredis instituti, deinde ab intestato possideat hereditatem, debebit edicto teneri, quia eiusmodi condicio pro pura debet haberi.
Dig. 29. 4. 1. 9
Ulpianus 50 ad ed.
Non quaerimus, qui praetermissa causa testamenti ab intestato hereditatem possideant, utrum iure legitimo possideant an non: nam quoquo iure possideant hereditatem vel partem eius, conveniri ex edicto poterunt, utique si non ex alia causa possideant: ut puta si quis omisit quidem hereditatem, sed ex causa fideicommissi possidet missus in possessionem fideicommissorum servandorum causa: vel si proponas eum crediti servandi causa venisse in possessionem: nam nec ex hac causa legatariis respondere cogetur. totiens igitur edictum praetoris locum habebit, quotiens aut quasi heres legitimus possidet aut quia bonorum possessionem accipit ab intestato aut si forte quasi praedo possideat hereditatem fingens sibi aliquem titulum ab intestato possessionis: quocumque enim modo hereditatem lucrifacturus quis sit, legata praestabit, sane interveniente cautione "evicta hereditate legata reddi".
Dig. 29. 4. 1. 10
Ulpianus 50 ad ed.
Et si non possideat quis hereditatem, dolo autem malo fecerit quo minus possideat, eveniet, ut perinde teneatur atque si hereditatem adisset.
Dig. 29. 4. 1. 11
Ulpianus 50 ad ed.
Dolo autem malo fecisse videtur quo minus possideat, qui ad alium transtulit possessionem per fraudem, ut legatarii ceterique qui quid in testamento acceperunt careant his quae sibi relicta sunt.
Dig. 29. 4. 1. 12
Ulpianus 50 ad ed.
Sane quaestionis fuit, utrum is demum dolo malo facere videatur quo minus possideat, qui per dolum eam possessionem dimittat, quam aliquando habuit, an vero is quoque, qui hoc ipsum malitiose fecit, ne ab initio possidere inciperet. labeo sibi videri ait non minus delinquere eum, qui non incipiat possidere, quam eum qui desinat: quae sententia optinet.