Latin · ~7 min
Lines 1.954-1.973
Justinian, Liber XXIX 1.954-973
Not analysed yet
Dig. 29. 4. 1. 13
Ulpianus 50 ad ed.
Si quis per fraudem omiserit hereditatem, ut ad legitimum perveniat, legatorum petitione tenebitur.
Dig. 29. 4. 2pr.
Ulpianus 7 ad sab.
Licet pro herede gerere non videatur, qui pretio accepto praetermisit hereditatem, tamen dandam in eum actionem exemplo eius, qui omissa causa testamenti ab intestato possidet hereditatem, divus hadrianus rescripsit: proinde legatariis et fideicommissariis tenebitur.
Dig. 29. 4. 2. 1
Ulpianus 7 ad sab.
Sed utrum ab eo erit incipiendum et sic ad heredem veniendum an convertemus ordinem? mihi videtur humanior esse haec sententia, ut possessor hereditatis prior excutiatur, maxime si lucrativam habet possessionem.
Dig. 29. 4. 3
Pomponius 3 ad sab.
Si pecuniam a substituto acceperis, ut praetermitteres, isque adierit, an danda sit legatariis actio, dubitari potest. et puto, si ipse quoque praetermiserit et, quod lege ad se rediret, possidebit hereditatem, in utrumque vestrum dandam, ut ei tamen, cui ab utroque legatum sit, in alterutrum detur actio.
Dig. 29. 4. 4pr.
Ulpianus 50 ad ed.
Si quis pecuniam non accepit, simpliciter autem omisit causam testamenti, dum vult praestitum ei qui substitutus est vel legitimo, numquid locus non sit edicto? plane indignandum est circumventam voluntatem defuncti: et ideo si liquido constiterit in necem legatariorum hoc factum, quamvis non pecunia accepta, sed nimia gratia collata, dicendum erit locum esse utili actioni adversus eum qui possidet hereditatem.
Dig. 29. 4. 4. 1
Ulpianus 50 ad ed.
Et recte dicetur, ubicumque quis, dum vult praestitum ei, qui se repudiante venturus est, non repudiaturus, nisi praestitum vellet, et maxime si ob evertenda iudicia id fecit, ibi dicendum est adversus possessorem competere actionem, sic tamen, ut, ubi quidem pecunia accepta repudiavit, ibi dicamus eum qui omisit conveniendum, ubi vero gratis, in fraudem tamen eorum quibus quid relictum est, possessorem debere conveniri utili actione.
Dig. 29. 4. 4. 2
Ulpianus 50 ad ed.