Latin · ~8 min
Lines 1.974-1.986
Justinian, Liber XXIX 1.974-986
Not analysed yet
Quamquam de heredibus institutis videatur praetor loqui, attamen etiam ad alios haec res serpit: ut, si sit legatarius, a quo fideicommissum relictum est, et hic id egisset, ut omittatur hereditas, doloque id fecit, conveniri debet.
Dig. 29. 4. 4. 3
Ulpianus 50 ad ed.
Si quis vendiderit hereditatem, utique possidere videtur, non dolo fecisse, quo minus possideat.
Dig. 29. 4. 5
Marcellus 12 Dig.
Excusatus videtur patronus, qui institutionem praetermisit, cum aliter esset a liberto scriptus heres quam eum institui oportet: nam et si servus eius ex asse institutus fuerit et per quemcumque casum non potuerit iussu domini adire hereditatem, impune praetermittet ex testamento hereditatem.
Dig. 29. 4. 6pr.
Ulpianus 50 ad ed.
Quia autem is qui ab intestato possidet hereditatem conveniri potest, si omittit causam testamenti, quaesitum est, si quasi ex voluntate testatoris videatur omisisse, an cogatur praestare. ut puta fratrem suum scripsit heredem et codicillos fecit ab intestato petitque a fratre, ut, si legitima hereditas ad eum pertinuerit, fideicommissa praestaret quibusdam: si igitur omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, videndum est, an legatariis cogatur respondere. et iulianus libro trigesimo primo digestorum scribit cogendum primum legata praestare, mox dimissis legatis si quid superfuerit ex dodrante, tunc fideicommissa cogi praestare: ceterum si legata absumant dodrantem, tunc nihil fideicommissariis praestandum: habere enim integrum quadrantem legitimum heredem oportet. ordo igitur a iuliano adhibetur, ut prius legata praestentur, deinde ex superfluo fideicommissa, dummodo quadrans non tangatur. ego puto iuliani sententiam ita accipiendam, ut, si omissa causa testamenti ab intestato possideat hereditatem, cogatur omnimodo legata praestare: nec enim utique omittere ei hereditatem permisit, qui fideicommissa ab eo relinquit ab intestato.
Dig. 29. 4. 6. 1
Ulpianus 50 ad ed.
Plane si nominatim id ei permisit, dicemus non eum incidere in edictum, quia usus est facultate ea, quam ei testator concessit: quod si non ei concessit specialiter testator omittere, is ordo erit sequendus, quem iulianus ostendit.