Latin · ~8 min
1.1054 to 1.1077
Justinian, Liber XXX 1.1054-1077
Not analysed yet
Dig. 30. 114. 5 Marcianus 8 inst. Si quid alicui licite fuerit relictum vel ius aliud, quod ipse quidem propter corporis sui vitium vel propter qualitatem relicti vel aliam quamcumque probabilem causam habere non potuit, alius tamen hoc habere potuit: quanti solet comparari, tantam aestimationem accipiet. Dig. 30. 114. 6 Marcianus 8 inst. Ut quis heredem instituat aliquem, rogari non potest: plane senatus censuit perinde habendum, atque si rogasset hereditatem restitui. Dig. 30. 114. 7 Marcianus 8 inst. Quid ergo, si heres post mortem suam rogatus fuerit hereditatis suae partem quartam restituere? verius esse existimo, quod et scaevola notat et papirius fronto scribit, valere fideicommissum, atque si de hereditate sua restituenda rogatus esset: et eatenus restituenda est, quatenus hereditas testatoris patitur, secundum volgarem formam iuris. Dig. 30. 114. 8 Marcianus 8 inst. Sed si liberos suos emancipare rogatus fuerit, non cogitur hoc facere: potestas enim patria inaestimabilis est. Dig. 30. 114. 9 Marcianus 8 inst. Aedes destruendae neque legari neque per fideicommissum relinqui possunt: et ita senatus censuit. Dig. 30. 114. 10 Marcianus 8 inst. Si fideicommissum relictum fuerit servo alieno sine libertate et ad libertatem pervenerit, dicendum est posse eum admitti ad capiendum. Dig. 30. 114. 11 Marcianus 8 inst. Divi severus et antoninus rescripserunt eum, qui rogatus est sub condicione fratris sui filiis restituere, ante diem fideicommissi cedentem ne quidem ex voluntate eorum posse restituere his in potestate patris agentibus, cum possit die fideicommissi cedente sui iuris constitutis ipsis debere restitui vel, si aliquis ex his ante decesserit, non omnibus. Dig. 30. 114. 12 Marcianus 8 inst. Idem principes rescripserunt filiis ante diem fideicommissi venientem restitui hereditatem maternam necesse non esse, sed praestare heredem posse volgarem cautionem aut, si praestare eam non poterit, mitti liberos in possessionem fideicommissi servandi causa, ut pro pignore, non ut pro dominis possideant vel alienandi ius, sed ut pignus habeant, ut filius per patrem fructus consequatur et servus per dominum.