Latin · ~8 min
1.1078 to 1.1098
Justinian, Liber XXX 1.1078-1098
Not analysed yet
Dig. 30. 114. 13 Marcianus 8 inst. Cum erit rogatus, si sine liberis decesserit, per fideicommissum restituere, condicio defecisse videbitur, si patri supervixerint liberi, nec quaeritur, an heredes exstiterint. Dig. 30. 114. 14 Marcianus 8 inst. Divi severus et antoninus rescripserunt eos, qui testamento vetant quid alienari nec causam exprimunt, propter quam id fieri velint, nisi invenitur persona, cuius respectu hoc a testatore dispositum est, nullius esse momenti scripturam, quasi nudum praeceptum reliquerint, quia talem legem testamento non possunt dicere: quod si liberis aut posteris aut libertis aut heredibus aut aliis quibusdam personis consulentes eiusmodi voluntatem significarent, eam servandam esse, sed haec neque creditoribus neque fisco fraudi esse: nam si heredis propter testatoris creditores bona venierunt, fortunam communem fideicommissarii quoque sequuntur. Dig. 30. 114. 15 Marcianus 8 inst. Cum pater filio herede instituto, ex quo tres habuerat nepotes, fideicommisit, ne fundum alienaret et ut in familia relinqueret, et filius decedens duos heredes instituit, tertium exheredavit, eum fundum extraneo legavit, divi severus et antoninus rescripserunt verum esse non paruisse voluntati defuncti filium. Dig. 30. 114. 16 Marcianus 8 inst. Sed et si, cum duos exheredavit, unum heredem instituit, fundum extraneo legavit, ut putat Marcellus posse exheredatos petere fideicommissum. quod evenit et si vivus filios emancipasset et postea fundum alienasset. Dig. 30. 114. 17 Marcianus 8 inst. Sed si omnes filii heredes instituti sint ex disparibus partibus, non possunt petere fideicommissum ex minore parte scripti, ut viriles, non hereditarias partes in eo habeant: verum est enim in familia reliquisse, licet uni reliquisset. Dig. 30. 114. 18 Marcianus 8 inst. Item si unum heredem instituisset nec quicquam legasset, exheredati nihil interim, quamdiu in familia res est, petere possunt. Dig. 30. 114. 19 Marcianus 8 inst. Interdum etiam cum lucro heredis moritur servus legatus vel per fideicommissum relictus, veluti si alienus vel licet proprius, pluribus tamen separatim ita relictus, ut unusquisque in solidum capiat, scilicet si sine culpa heredis mortuus sit.