Latin · ~8 min
1.136 to 1.165
Justinian, Liber XXXI 1.136-165
Not analysed yet
Dig. 31. 31 Modestinus 1 reg. Si quis quos non poterit manumittere legavit, ut manumitterentur, nec legatum nec libertas valet. Dig. 31. 32pr. Modestinus 9 reg. Omnia, quae testamentis sine die vel condicione adscribuntur, ex die aditae hereditatis praestentur. Dig. 31. 32. 1 Modestinus 9 reg. Fundum ante condicionem completam ab herede non traditum, sed a legatario detentum heres vindicare cum fructibus poterit. Dig. 31. 32. 2 Modestinus 9 reg. Cum ita legatur: "illi hoc amplius fundum illum cum omnibus rebus, quae in eodem fundo erunt", mancipia quoque continentur. Dig. 31. 32. 3 Modestinus 9 reg. Cum ita legatur: "quidquid in horreo meo erit" et is cui legatum est ex rebus non legatis ignorante eo ampliandi legati sui gratia in horreum intulerit, quod illatum est non videtur esse legatum. Dig. 31. 32. 4 Modestinus 9 reg. Quod a legatario petitum erat, ut alii restitueret, si legatarius decedat, heres quoque eius id quod legatum est praestare debebit. Dig. 31. 32. 5 Modestinus 9 reg. Species nominatim legatae si non repperiantur nec dolo heredis deesse probentur, peti ex eodem testamento non possunt. Dig. 31. 32. 6 Modestinus 9 reg. In fideicommisso quod familiae relinquitur hi ad petitionem eius admitti possunt, qui nominati sunt, aut post omnes eos exstinctos qui ex nomine defuncti fuerint eo tempore, quo testator moreretur, et qui ex his primo gradu procreati sint, nisi specialiter defunctus ad ulteriores voluntatem suam extenderit. Dig. 31. 33pr. Modestinus 9 resp. Respondit: legatorum petitio adversus heredes pro partibus hereditariis competit nec pro his qui solvendo non sunt onerari coheredes oportet. Dig. 31. 33. 1 Modestinus 9 resp. Qui plures heredes instituit, testamento a quibusdam nominatim reliquit legata, postea codicillos ad omnes heredes scripsit: quaero, quae legata debeant. modestinus respondit: cum manifeste testator testamento expresserit, a quibus heredibus legata praestari vellet, licet codicillos ad omnes scripserit, apparet tamen ea quae codicillis dedit ab his praestanda esse, quos munere fungi debere testamento suo ostendit testator.