Latin · ~9 min
1.166 to 1.174
Justinian, Liber XXXI 1.166-174
Not analysed yet
Dig. 31. 34pr. Modestinus 10 resp. Titia cum testamento facto decederet heredibus institutis maevia et sempronio filiis suis ex aequis partibus, petit a maevia, ut stichum servum suum manumitteret, in haec verba: "a te autem, maevia filia carissima, peto, ut stichum servum tuum manumittas, cum in ministerio tuo tot capita servorum tibi his codicillis legavero", nec legavit. quaero, quid his verbis relictum videatur, cum, ut supra cautum est, duobus heredibus institutis defunctam testatricem et mancipia hereditaria duarum personarum fuisse, et codicillis nihil relictum sit de praestandis mancipiis nec possit utile fideicommissum putari, quod datum non sit, cum legasse se dixerit nec adiecerit legati speciem nec ab herede uti praestarentur mancipia petierit. modestinus respondit ex verbis consultationi insertis maeviam neque legati neque fideicommissi petitionem habere neque libertatem servo suo dare compelli. Dig. 31. 34. 1 Modestinus 10 resp. Lucius titius in testamento suo ita cavit: "octabiany stratoniky ty glukutaty mou vugatri xairein. boulomai autyn par' heautys labein xwrion gazan sun tais envykais autou pasais. oktabianw alecandrw tw glukutatw mou uhiw. ecaireton boulomai auton par' heautou labein sugktysin agwnoforon komianyn sun ahis exei envykais pasais". quaero, an huiusmodi scriptura integrum praedium singulis datum esse videatur an vero partem hereditariam dumtaxat contineat, cum inutiliter a semet ipso quemque eorum quam habebat partem accipere voluit. modestinus respondit non sic interpretandam scripturam de qua quaeritur, ut fideicommissum inutile fiat. item quaero, si integrum praedium relictum esse videatur, an pretium portionis fratri et coheredi solvendum sit, ut hoc ipso, quod a semet ipso accipere praecepit, pretio illato integrum habere eum voluerit. item respondit ad solutionem pretii fideicommissarium minime compellendum. Dig. 31. 34. 2 Modestinus 10 resp. Lucia titia intestata moriens a filiis suis per fideicommissum alieno servo domum reliquit: post mortem filii eius idem qui heredes cum diviserunt hereditatem matris, diviserunt etiam domum, in qua divisione dominus servi fideicommissarii quasi testis adfuit: quaero, an fideicommissi persecutionem adquisitam sibi per servum eo, quod interfuit divisioni, amisisse videatur. modestinus respondit fideicommissum ipso iure amissum non esse, quod ne repudiari quidem potest: sed nec per doli exceptionem summovetur, nisi evidenter apparuerit omittendi fideicommissi causa hoc eum fecisse.