Latin · ~8 min
1.643 to 1.651
Justinian, Liber XXXI 1.643-651
Not analysed yet
Dig. 31. 87. 3 Paulus 14 resp. Imperator alexander augustus claudiano iuliano praefecto urbi. "si liquet tibi, iuliane carissime, aviam intervertendae inofficiosi querellae patrimonium suum donationibus in nepotem factis exinanisse, ratio deposcit id, quod donatum est, pro dimidia parte revocari". Dig. 31. 87. 4 Paulus 14 resp. Lucius titius cum haberet quinque liberos, universos emancipavit et in unum filium gaium seium amplissimas facultates donationibus contulit et modicum sibi residuum servavit et universos liberos cum uxore scripsit heredes: in eodem testamento duas possessiones, quas retinuerat, eidem gaio seio praelegavit et ab eo petit, ut ex reditibus praediorum, quae vivus ei donaverat, maeviae filiae tot aureos daret, item alteri fratri alios tot: conventus a maevia sorore sua legem falcidiam implorat. quaero, cum sanctissimus imperator, ut supra scriptum est, contra voluntatem donantis ea quae donata sunt revocari praeceperit, an gaius seius compellendus sit secundum voluntatem patris ex donationibus fideicommissum praestare heredi sororis. paulus respondit post litteras imperatoris nostri dubitari non oportere, quin in hac quoque specie, de qua quaeritur, subveniendum sit liberis, quorum portio in unum filium donationibus collatis imminuta est, praesertim cum imperator noster contra voluntatem patris subvenerit, in proposita autem causa etiam voluntas patris pro his qui fideicommissum petunt intercedit. sed si falcidia lex intercedat, fideicommissa in solidum esse praestanda propter immodicarum donationum rationem. Dig. 31. 88pr. Scaevola 3 resp. Lucius titius testamento ita cavit: "si quid cuique liberorum meorum dedi aut donavi aut in usum concessi aut sibi adquisiit aut ei ab aliquo datum aut relictum est, id sibi praecipiat sumat habeat". filii nomine kalendarium fecerat. postea sententia dicta est et placuit id, quod sub nomine ipsius filii in kalendario remanserat, ei deberi, non etiam id, quod exactum in rationes suas pater convertisset. quaero, si id, quod exegisset pater ex nominibus filii ante testamentum factum, iterum post testamentum factum in nomen filii convertisset, an ad filium secundum sententiam pertineret. respondi id, quod ex eadem causa exactum in eandem causam redisset, deberi.