Latin · ~8 min
1.652 to 1.666
Justinian, Liber XXXI 1.652-666
Not analysed yet
Dig. 31. 88. 1 Scaevola 3 resp. "a te peto, titi, fideique tuae committo, uti curam condendi corporis mei suscipias, et pro hoc tot aureos e medio praecipito". quaero, an, si lucius titius minus quam decem aureos erogaverit, reliqua summa heredibus proficiat. respondi secundum ea quae proponerentur heredum commodo proficere. Dig. 31. 88. 2 Scaevola 3 resp. Quae marito heres exstiterat, ita testamento cavit: "maevi et semproni filii dulcissimi, praecipitote omne, quidquid ex hereditate bonisve titii domini mei, patris vestri ad me pervenit mortis eius tempore, ita tamen, ut omne onus eiusdem hereditatis tam in praeteritum quam in futurum, nec non etiam si quid post mortem titii domini mei, adgnoscatis". quaero, an si quid solvisset post mortem mariti, cum ipsa fructus cepisset dedisset, ad onus eorum pertineret. respondi secundum ea quae proponerentur ea dumtaxat onera legatariis imposuisse, quae superessent. Dig. 31. 88. 3 Scaevola 3 resp. "quisquis mihi heres heredesve erunt, hoc amplius lucius eutychus, quam quod eum heredem institui, e media hereditate sumito sibique habeto una cum pamphilo, quem liberum esse iubeo, instrumentum tabernae ferrariae, ita ut negotium exerceatis". lucius eutychus viva testatrice decessit, pars hereditatis eius ad coheredem pertinuit: quaero, an pamphilus eodem testamento manumissus ad petitionem partis instrumenti admitti possit, licet taberna, ut voluit testatrix, exerceri non possit. respondi admitti. Dig. 31. 88. 4 Scaevola 3 resp. Sempronia substituta heredi instituto legata accepit, si heres non esset: movit contra institutum actionem, quod dolo eius factum esse dicebat, quo minus testatrix volens primo loco scribere eam heredem testamentum mutaret, nec optinuit: quaero, an legati persecutionem salvam haberet. respondi secundum ea quae proponerentur salvam habere. Dig. 31. 88. 5 Scaevola 3 resp. Testator legata ante quinquennium vetuit peti praestarique, sed heres quaedam sua sponte ante quinquennium solvit: quaesitum est, an eius, quod ante diem exsistentem solutum est, repraesentationem in reliqua solutione legati reputare possit. respondi non propterea minus relictum deberi, quod aliquid ante diem sit solutum.