Latin · ~8 min
1.70 to 1.96
Justinian, Liber XXXI 1.70-96
Not analysed yet
Dig. 31. 13. 1 Pomponius 7 ex plaut. Si is qui unum reum habebat quod is sibi deberet duobus in solidum separatim legasset, oneratur heres duobus satisfacere uni actione cedendo, alteri pecuniam solvendo. Dig. 31. 14pr. Paulus 4 ad vitell. Si idem servus et legatus et liber esse iussus sit, favor libertatis praevalet: sin autem et in posteriore scriptura legatus est et evidens ademptio libertatis ostenditur, legatum propter defuncti voluntatem praevalebit. Dig. 31. 14. 1 Paulus 4 ad vitell. Servo alieno herede instituto post mortem domini eius cui adquisita hereditas et libertatem fideicommissariam dari posse constat. Dig. 31. 15 Celsus 6 Dig. Si quis duobus heredibus institutis ita legaverit: "stichum aut decem heredes danto", non potest alter heredum quinque, alter partem stichi dare, sed necesse est utrumque aut stichum totum aut decem solvere. Dig. 31. 16 Celsus 16 Dig. Si titio aut seio, utri heres vellet, legatum relictum est, heres alteri dando ab utroque liberatur: si neutri dat, uterque perinde petere potest atque si ipsi soli legatum foret: nam ut stipulando duo rei constitui possunt, ita et testamento potest id fieri. Dig. 31. 17pr. Marcellus 10 Dig. Si quis titio decem legaverit et rogaverit, ut ea restituat maevio, maeviusque fuerit mortuus, titii commodo cedit, non heredis, nisi dumtaxat ut ministrum titium elegit. idem est et si ponas usum fructum legatum. Dig. 31. 17. 1 Marcellus 10 Dig. Si heres damnatus esset decem uni ex libertis dare et non constituerit cui daret, heres omnibus eadem decem praestare cogendus est. Dig. 31. 18 Celsus 17 Dig. Heredem meum ita tibi obligare possum, ut si, quandoque ego moriar, tuus servus stichus non erit, dare eum tibi damnas sit. Dig. 31. 19 Celsus 18 Dig. Si is, cui legatus sit stichus aut pamphilus, cum stichum sibi legatum putaret, vindicaverit, amplius mutandae vindicationis ius non habet: tamquam si damnatus heres alterutrum dare stichum dederit, cum ignoret sibi permissum vel pamphilum dare, nihil repetere possit.