Latin · ~10 min
1.97 to 1.111
Justinian, Liber XXXI 1.97-111
Not analysed yet
Dig. 31. 20 Celsus 19 Dig. Et proculo placebat et a patre sic accepi, quod servo communi legatum sit, si alter dominorum omitteret, alteri non adcrescere: non enim coniunctim, sed partes legatas: nam ambo si vindicarent, eam quemque legati partem habiturum, quam in servo haberet. Dig. 31. 21 Celsus 20 Dig. Cum quidam uxori suae dotem reddidisset, quadraginta ei legare voluisset et quamquam sciret dotem redditam, hoc tamen praetextu usus esset, quasi dotis reddendae nomine eam summam legaret, existimo deberi quadraginta: etenim reddendi verbum quamquam significationem habet retro dandi, recipit tamen et per se dandi significationem. Dig. 31. 22 Celsus 21 Dig. Lucius titius in testamento suo publio maevio militiam suam reliquit sive pecuniam eius quaecumque redigi ex venditione eius potuerit, cum suis commodis: sed cum supervixit testamento lucius titius, militiam vendidit et pretium exegit et dedit ei, cui illam militiam vel pretium eius testamento dari voluerit: post mortem lucii titii iterum publius maevius vel militiam vel pretium eius ab heredibus lucii titii exigebat. celsus: existimo pretium militiae praestari non oportere, nisi legatarius ostenderit testatorem et post factam solutionem iterum eum pretium militiae accipere voluisse. quod si non totum pretium militiae, sed partem vivus testator legatario dedit, reliqui superesse exactionem, nisi heres et ab hoc decessisse testatorem ostenderit. onus enim probandi mutatam esse defuncti voluntatem ad eum pertinet, qui fideicommissum recusat. Dig. 31. 23 Marcellus 13 Dig. "lucio titio fundum seianum vel usum fructum fundi seiani lego". potest legatarius vel fundum vindicare vel fructum, quod facere non potest is cui tantum fundus legatus est. Dig. 31. 24 Ulpianus 2 fideic. Cum quidam ita fideicommissum reliquisset: "rogo restituas libertis meis, quibus voles", Marcellus putavit posse heredem et indignum praeferre. at si ita:: his quos dignos putaveris", petere posse ait eos qui non offenderint. idem ait, si neminem eligat, omnes ad petitionem fideicommissi admitti videri quasi iam praesenti die datum, cum sic relinquitur "quibus voles" nec ulli offerat. plane si ceteri defuncti sunt, superstiti dandum vel heredi eius, si prius quam peteret decessit. scaevola autem notat: si omnes petere potuerunt, cum nulli offertur, cur non et qui decesserunt, ad heredem transmiserunt, utique si uno petente iam eligere non potest, cui det? videtur enim Marcellus, cum fideicommissum ita relinquitur "ex libertis cui volueris", arbitrari, nisi offerat cui heres velit et statim offerat sine aliquo scilicet intervallo, statim competere omnibus petitionem: cum igitur omnibus competat, merito notatus est, cur superstiti soli putet dandum, nisi forte antequam iustum tempus praetereat, quo potuit eligere cui potius offerat, ceteri decesserint.