Latin · ~7 min
Lines 1.1127-1.1138
Justinian, Liber XXXIII 1.1127-1138
Not analysed yet
Dig. 33. 8. 23pr.
Scaevola 15 Dig.
Dominus sticho servo suo, qui bona liberti eius gessit, cui pro parte dimidia testamento heres exstiterat, in quibus negotiis gestis et kalendaria fuerunt, testamento suo libertatem dederat, si rationem reddidisset, eique peculium suum per fideicommissum dedit: stichus summas, quibus reliquatus erat tam ex kalendario quam ex variis causis, reddidit manentibus debitoribus, pro quibus ipse pecuniam heredibus patroni refuderat, libertatemque adeptus decessit. quaesitum est, an heredibus stichi adversus nomina debitorum, pro quibus stichus pecuniam heredibus patroni intulit, heredes patroni ex causa fideicommissi compellendi sint actiones praestare, cum nihil aliud a sticho patrono debitum fuerit. respondit praestandum.
Dig. 33. 8. 23. 1
Scaevola 15 Dig.
Testamento codicillisve servos manumisit et peculia legavit et de sticho ita cavit: "stichum servum meum liberum esse volo eique volo dari decem aureos et quidquid ex ratione loculorum meorum habet: rationes autem heredibus meis dari volo. his omnibus, quos hoc testamento manumisi, peculia sua concedi volo". quaesitum est, an, quod amplius rationi loculorum in diem mortis erogavit stichus ex peculio suo, ab heredibus recipere debeat, cum ex consuetudine domus esset, ut quidquid amplius ex suo in ratione loculorum erogasset, dominica ratio ei deberet atque exsolveret. respondit secundum ea, quae propter consuetudinem proponerentur, id quoque peculio legato contineri, quod et dominica ratio deberet et solita erat reddere.
Dig. 33. 8. 23. 2
Scaevola 15 Dig.
Servis libertates legataque dederat et condicionem ita scripserat: "hosous katelipon eleuverous kai ta lygata autois, toutous boulomai einai anecetastous". quaesitum est, an peculia quoque legata his videbuntur. respondit secundum ea quae proponerentur non videri legata.
Dig. 33. 8. 23. 3
Scaevola 15 Dig.
Item quaesitum est, an ex isdem verbis reliqua rationum quasi legata retinere possint, aut si res dominicas apud se habuerint, aut, si qui eorum coloni praediorum fuerunt, pensiones. respondit supra responsum.