Latin · ~9 min
Lines 1.1152-1.1175
Justinian, Liber XXXIII 1.1152-1175
Not analysed yet
Dig. 33. 9. 2
Marcianus 3 reg.
Penu certa cum vasis certis legata et consumpta ne vasa quidem cedunt legato exemplo peculii.
Dig. 33. 9. 3pr.
Ulpianus 22 ad sab.
Qui penum legat quid legato complectatur, videamus. et quintus mucius scribit libro secundo iuris civilis penu legata contineri, quae esui potuique sunt. idem sabinus libris ad vitellium scribit: quae harum, inquit, patris familiae uxoris liberorumve eius vel familiae, quae circa eos esse solet, item iumentorum, quae dominici usus causa parata sunt.
Dig. 33. 9. 3. 1
Ulpianus 22 ad sab.
Sed aristo notat etiam quae esui potuique non sunt contineri legato, ut puta ea, in quibus esse solemus, oleum forte, garum muriam mel ceteraque his similia.
Dig. 33. 9. 3. 2
Ulpianus 22 ad sab.
Plane, inquit, si penus esculenta legetur, labeo libro nono posteriorum scribit nihil eorum cedere, quia non haec esse, sed per ea solemus. trebatius in melle contra scribit, merito, quia mel esse solemus. sed proculus omnia haec contineri recte scribit, nisi contraria mens testatoris appareat.
Dig. 33. 9. 3. 3
Ulpianus 22 ad sab.
Esculenta, utrum ea quae esse, an et ea per quae esse solemus, legaverit? et ea quoque legato contineri credendum, nisi contraria mens patris familias doceatur. mella certe semper esculentae penui cedere, lacertas quoque cum muria sua contineri nec labeo negavit.
Dig. 33. 9. 3. 4
Ulpianus 22 ad sab.
Poculenta penu ea, quae vini loco pater familias habuit, continebuntur, supra scripta vero non continebuntur.
Dig. 33. 9. 3. 5
Ulpianus 22 ad sab.
Penori acetum quoque cedere nemo dubitat, nisi exstinguendi ignis causa fuit paratum: tunc enim esui potuique non fuit: et ita ofilius libro sexto decimo actionum scribit.
Dig. 33. 9. 3. 6
Ulpianus 22 ad sab.
Sed quod diximus "usus sui gratia paratum" accipiendum erit et amicorum eius et clientium et universorum, quos circa se habet, non etiam eius familiae, quam neque circa se neque circa suos habet: puta si qui sunt in villis deputati. quos quintus mucius sic definiebat, ut eorum cibaria contineri putet, qui opus non facerent: sed materiam praebuit servio notandi, ut textorum et textricum cibaria diceret contineri: sed mucius eos voluit significare, qui circa patrem familias sunt.