Latin · ~7 min
Lines 1.1176-1.1193
Justinian, Liber XXXIII 1.1176-1193
Not analysed yet
Dig. 33. 9. 3. 7
Ulpianus 22 ad sab.
Simili modo et iumentorum cibaria penui continentur, sed eorum iumentorum, quae usibus ipsius et amicorum deserviunt: ceterum si qua iumenta agris deserviebant vel locabantur, legato non cedere cibaria eorum.
Dig. 33. 9. 3. 8
Ulpianus 22 ad sab.
Sive autem frumentum sive quid leguminis in cella penuaria habuit, penori legato continebitur, sed et hordeum sive familiae sive iumentorum gratia: et ofilius scribit libro sexto decimo actionum.
Dig. 33. 9. 3. 9
Ulpianus 22 ad sab.
Ligna et carbones ceteraque, per quae penus conficeretur, an penori legato contineantur, quaeritur. et quintus mucius et ofilius negaverunt: non magis quam molae, inquiunt, continentur. idem et tus et ceras contineri negaverunt. sed rutilius et ligna et carbones, quae non vendendi causa parata sunt, contineri ait. sextus autem caecilius etiam tus et cereos in domesticum usum paratos contineri legato scribit.
Dig. 33. 9. 3. 10
Ulpianus 22 ad sab.
Servius apud melam et unguentum et chartas epistulares penoris esse scribit et est verius haec omnia, odores quoque contineri: sed et chartas ad ratiunculam vel ad logarium paratas contineri.
Dig. 33. 9. 3. 11
Ulpianus 22 ad sab.
Vasa quoque penuaria quin contineantur, nulla dubitatio est. aristo autem scribit dolia non contineri, et est verum secundum illam distinctionem, quam supra in vino fecimus. nec frumenti nec leguminum thecae (arculae forte vel sportae) vel si qua alia sunt, quae horrei penuarii vel cellae penuariae instruendae gratia habentur, non continebuntur, sed ea sola continentur, sine quibus penus haberi non recte potest.
Dig. 33. 9. 4pr.
Paulus 4 ad sab.
Nam quod liquidae materiae sit quia per se esse non potest, rapit secum in accessionis locum id sine quo esse non potest: vasa autem accessio legatae penus, non legata sunt: denique penu consumpta vasa non debentur. sed et si penum cum vasis specialiter sit legatum, vasa non debebuntur vel consumpta penu vel adempta.