Latin · ~8 min
Lines 1.1215-1.1247
Justinian, Liber XXXIII 1.1215-1247
Not analysed yet
Dig. 33. 9. 5. 1
Paulus 4 ad sab.
Sed quod quidam negaverunt piper et ligusticum et careum et laser et cetera huiusmodi in penu non esse, improbatum est.
Dig. 33. 9. 6
Paulus 10 ad sab.
Instrumentum pistrini, item universa vasa cocitatoria penu non continentur.
Dig. 33. 9. 7
Scaevola 3 resp.
"penum meam omnem ad matrem liberosque meos, qui cum matre sunt, pertinere volo". quaero, si tutores pupilli eam solummodo penum deberi, quae in caenaculo esset, dicant, sint autem et in horreis anphorae ^amphorae^, an hae quoque deberentur. respondit, quidquid penoris usus causa ubicumque habuisset, deberi.
Dig. 33. 10. 0. De suppellectile legata.
Dig. 33. 10. 1
Pomponius 6 ad sab.
Supellex est domesticum patris familiae instrumentum, quod neque argento aurove facto vel vesti adnumeretur.
Dig. 33. 10. 2
Florus 11 inst.
Id est res moventes non animales.
Dig. 33. 10. 3pr.
Paulus 4 ad sab.
Suppellectili legata haec continentur: mensae, trapezophora, delficae, subsellia, scamna, lecti etiam inargentati, culcitae, toralia, imperia, vasa aquaria, pelves, aquiminalia, candelabra, lucernae, trulla,
Dig. 33. 10. 3. 1
Paulus 4 ad sab.
Item vasa aenea vulgaria, id est quae non proprie essent loco adtributa:
Dig. 33. 10. 3. 2
Paulus 4 ad sab.
Praeterea capsae, armaria. sed sunt qui recte putant capsas et armaria, si librorum aut vestium aut armamentorum gratia parata sint, non esse in suppellectili, quia ne hae quidem ipsae res, quibus adtributae essent, suppellectilis instrumento cederent.
Dig. 33. 10. 3. 3
Paulus 4 ad sab.
Vitrea escaria et potoria in supellectili sunt sic ut fictilia, nec solum vulgaria, sed etiam quae in pretio magno sunt: nam et pelves argenteas et aquiminalia argentae et mensas et lectos inargentatos vel inauratos atque gemmatos in supellectili esse non dubitatur, usque adeo, ut idem iuris sit et si tota argentea vel aurea sint.
Dig. 33. 10. 3. 4
Paulus 4 ad sab.
De murrinis et crystallinis dubitari potest an debeant adnumerari supellectili propter eximium usum et pretium: sed et de his idem dicendum est,
Dig. 33. 10. 3. 5
Paulus 4 ad sab.