Latin · ~8 min
Lines 1.1194-1.1214
Justinian, Liber XXXIII 1.1194-1214
Not analysed yet
Dig. 33. 9. 4. 1
Paulus 4 ad sab.
Si cui quae in promptuario sint legata fuerint, non omnis penus legata est.
Dig. 33. 9. 4. 2
Paulus 4 ad sab.
Item si quis solitus fructus suos vendere penum legaverit, non omnia, quae et promercii causa habuit, legasse videtur, sed ea sola, quae in penum sibi separabat. quod si promiscue uti solebat, tunc quantum ad annuum usum ei sufficeret familiaeque eius ceterorumque, qui circa eum sunt, legato cedet: quod fere, inquit sabinus, evenit in personis mercatorum aut quotiens cella est olei et vini, quae venire solebant, in hereditate relicta.
Dig. 33. 9. 4. 3
Paulus 4 ad sab.
Nomen autem penus mihi traditum est omnibus generibus dictum.
Dig. 33. 9. 4. 4
Paulus 4 ad sab.
Si ita legetur "penum, quae romae sit", utrum quae est intra continentia, legata videtur an vero ea sola, quae est intra murum? et quidem urbes fere omnes muro tenus finiri, romam continentibus, et urbem romam aeque continentibus.
Dig. 33. 9. 4. 5
Paulus 4 ad sab.
Quod si urbana penus sit legata, omnem, quae ubique est, legatam videri labeo ait, etiam si in villis agrisve sit, si illa sit urbico usui destinata, sicuti urbica ministeria dicimus et quae extra urbem nobis ministrare consueverunt. si autem extra urbem, romae tamen sit, sed et si in hortis sit urbi iunctis, idem erit dicendum.
Dig. 33. 9. 4. 6
Paulus 4 ad sab.
Si cui penus legata sit praeter vinum, omnis penus legata videtur excepto vino: sed si ita scriptum sit "omnem penum praeter vinum quod romae erit", sola penus quae romae est legata videtur: et ita et pomponius libro sexto ad sabinum scribit.
Dig. 33. 9. 5pr.
Paulus 4 ad sab.
Non omne quod bibetur in penu habetur: alioqui necesse est, ut omnia medicamenta quae biberentur contineantur. itaque ea demum penoris esse, quae alendi causa biberentur, quo in numero antidotum non est. et sane vere cassius sensit.