Latin · ~9 min
Lines 1.1006-1.1020
Justinian, Liber XXXVI 1.1006-1020
Not analysed yet
Dig. 36. 2. 23
Ulpianus 4 ad l. iul. et pap.
Cum in annos singulos legatum relinquitur, sine dubio per annos singulos inspecta condicione legatarii aut capere. et si plurium servus sit, singulorum dominorum erunt personae spectandae.
Dig. 36. 2. 24pr.
Paulus 6 ad l. iul. et pap.
Si penum heres dare damnatus sit vel fundum et, si non dedisset, decem, ego accepi et penum legatam et translatam esse in decem, si noluerit penum heres dare, et tunc pecuniam deberi, cum interpellatus fundum non dedisset, et, si interea decesserit legatarius, tunc heredi eius non nisi fundum deberi. namque cum dictum est: "at publicius fundum dato", perfectum est legatum et cum dicit: "si non dederit, centum dato", sub condicione fundi legatum ademptum videri eo casu, quo centum deberi coeperint. quorum quia condicio vivo legatario non exstiterit, forte quia interpellatus heres non sit, evenit, ut ademptio nihil egerit fundique legatum duraverit.
Dig. 36. 2. 24. 1
Paulus 6 ad l. iul. et pap.
Plane si sic legatum sit: "si penum non dederit, decem dato", dicimus non esse penum legatum.
Dig. 36. 2. 25pr.
Papinianus 18 quaest.
Cum illud aut illud legetur, enumeratio plurium rerum disiunctivo modo comprehensa plura legata non facit. nec aliud probari poterit, si pure fundum alterum vel alterum sub condicione legaverit: nam pendente condicione non erit electio nec, si moriatur, ad heredem transisse legatum videbitur.
Dig. 36. 2. 25. 1
Papinianus 18 quaest.
"heres meus titio dato quod mihi seius debet". si seius pupillus sine tutoris auctoritate nummos accepit nec locupletior factus est et creditor ad praesens debitum verba rettulit, quia nihil seius debet, nullius momenti legatum erit: quod si verbo debiti naturalem obligationem et futuram solutionem cogitavit, interim nihil titius petet, quasi tacite condicio inserta sit, non secus ac si ita dixisset: "titio dato, quod pupillus solverit" vel si legasset "quod ex arethusa natum erit" vel "fructus, qui in illo fundo nascentur". contrarium non est, quod, si medio tempore legatarius moriatur et postea partus edatur, fructus perveniant, pecuniam pupillus exsolvat, heres legatarii petitionem habet: namque dies legati, cui condicio non adscribitur, quamvis extrinsecus exspectanda sit, cedit.