Latin · ~8 min
Lines 1.994-1.1005
Justinian, Liber XXXVI 1.994-1005
Not analysed yet
Dig. 36. 2. 21. 1
Paulus 2 ad vitell.
Si sub condicione, qua te heredem institui, sub ea condicione titio legatum sit, pomponius putat perinde huius legati diem cedere atque si pure relictum esset, quoniam certum esset herede existente debitum iri: neque enim per condicionem heredum fieri incerta legata nec multum interesse tale legatum ab hoc "si heres erit, dato".
Dig. 36. 2. 22pr.
Pomponius 5 ad q. muc.
Si titio, "cum is annorum quattuordecim esset factus", legatum fuerit et is ante quartum decimum annum decesserit, verum est ad heredem eius legatum non transire, quoniam non solum diem, sed et condicionem hoc legatum in se continet "si effectus esset annorum quattuordecim", qui autem in rerum natura non esset, annorum quattuordecim esse non intellegeretur. nec interest, utrum scribatur "si annorum quattuordecim factus erit" an ita cum priore scriptura per condicionem tempus demonstratur, sequenti per tempus condicio, utrubique tamen eadem condicio est.
Dig. 36. 2. 22. 1
Pomponius 5 ad q. muc.
Quaedam autem condiciones etiam supervacuae sunt, veluti si ita scribat: "titius heres esto. si titius hereditatem meam adierit, maevio decem dato": nam pro non scripto ea condicio erit, ut omnimodo ad heredem maevii legatum transeat, etiamsi maevius ante aditam hereditatem decesserit. et idem, si ita fuerit scriptum: "si titius hereditatem meam adierit, intra dies centum maevio decem dato": nam hoc legatum in diem erit, non sub condicione, quia definitio labeonis probanda est dicentis id demum legatum ad heredem legatarii transire, quod certum sit debitum iri, si adeatur hereditas.
Dig. 36. 2. 22. 2
Pomponius 5 ad q. muc.
Si tamen duos heredes instituam et, si alter ex his adeat hereditatem, alicui legem ab omnibus heredibus: non erit pro supervacuo ea condicio, sed in portionem quidem coheredis valebit, in ipsius autem, cuius persona in condicione comprehensa est, supervacua erit, perinde atque si solo eo herede instituto eo modo legatum esset.